CAP. LIX.
Notabile et famosum capitulum, habens multa nova dicta
utrumque ius limitantia; et h. d. in summa, inhaerendo simpliciter verbis
literae: Appellans ante sententiam tenetur exprimere causam rationabilem coram
ipso iudice a quo, nec admittitur exceptio, quod prius miserat nuncium ad sedem
apostolicam, vel quod literas impetraverat, quae nondum sunt iudici
praesentatae.
Idem in concilio generali.
Ut
debitus honor deferatur iudicibus, et litigatoribus consulatur super laboribus
et expensis, statuimus, ut, si quis coram idoneo iudice convenerit adversarium,
ille ante sententiam ad superiorem iudicem absque rationabili causa non
provocet, sed coram illo suam iustitiam prosequatur, non obstante, si dicat,
quod ad superiorem iudicem nuncium destinaverit, aut etiam literas
impetraverit ab eodem, priusquam delegato fuerint assignatae. Quum autem ex
rationabili causa putaverit appellandum, coram eodem iudice causa probabili
appellationis exposita, tali videlicet, quae, si foret probata, deberet
legitima reputari: superior de appellatione cognoscat. Et si minus
rationabiliter eum appellasse constiterit, illum ad inferiorem remittat, et in
expensis alteri parti condemnet; alioquin ipse procedet, salvis
constitutionibus de maioribus causis ad sedem apostolicam referendis.
|