Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS XXVIII.   DE APPELLATIONIBUS, RECUSATIONIBUS, ET RELATIONIBUS.
      • CAP. LXI.   Volens iudicem recusare, debet coram eodem suspicionis causam proponere, et eam coram arbitris communiter eligendis probare, qua non probata sua iurisdictione iudex utitur in principali; ea vero probata, remittit negotium ad superiorem, vel causam committit de recusatoris consensu. – (Porro etc.:) In notoriis non admittitur appellatio. In dubiis causa probabilis coram iudice est exprimenda, quae debeat legitima reputari, quam si non prosequitur, iudex a quo in causa procedat. Idem si prosequitur, et non probat. Haec autem constitutio non extenditur ad regulares. H. d.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. LXI.

 

Volens iudicem recusare, debet coram eodem suspicionis causam proponere, et eam coram arbitris communiter eligendis probare, qua non probata sua iurisdictione iudex utitur in principali; ea vero probata, remittit negotium ad superiorem, vel causam committit de recusatoris consensu. – (Porro etc.:) In notoriis non admittitur appellatio. In dubiis causa probabilis coram iudice est exprimenda, quae debeat legitima reputari, quam si non prosequitur, iudex a quo in causa procedat. Idem si prosequitur, et non probat. Haec autem constitutio non extenditur ad regulares. H. d.

 

Idem in eodem.

 

Quum speciali sit prohibitione provisum, ne quis in aliquem excommunicationis sententiam nisi competenti commonitione praemissa promulgare praesumat, volentes etiam providere, ne forte commonitus frustratoriae recusationis vel appellationis obtentu monentis possit declinare examen, statuimus, ut, si allegaverit, se iudicem habere suspectum, coram eodem causam iustae suspicionis assignet, et ipse cum adversario, vel, si forte adversarium non habeat, cum iudice arbitros communiter eligat; aut, si forte communiter convenire non possint, absque malitia ipse unum, et ille alium eligat, qui de suspicionis causa cognoscant. Et si nequiverint in unam concordare sententiam, advocent tertium, ut quod duo ex ipsis decreverint robur obtineat firmitatis; sciantque se ad id fideliter exsequendum ex iniuncto a nobis in virtute obedientiae sub obtestatione divini iudicii districto praecepto teneri. Causa vero suspicionis legitima coram ipsis infra competentem terminum non probata, sua iurisdictione iudex utatur. At ipsa probata legitime, de recusatoris assensu personae idoneae committat negotium recusatus, vel ad superiorem transmittat, ut in eo ipso procedat secundum quod fuerit procedendum. Porro commonito ad appellationis obstaculum convolante, si eius excessus evidentia rei, vel ipsius confessione, aut alio modo legitimo fuerit manifestus, quum appellationis remedium non sit ad defensionem iniquitatis, sed ad praesidium innocentiae institutum, non est provocationi huiusmodi deferendum. Excessu quoque dubio exsistente, ne frivolae appellationis diffugio appellans iudicis processum impediat, coram eodem probabilem causam appellationis exponat, talem videlicet, quae, si foret probata, deberet legitima reputari, et tunc, si habuerit ad­versarium, infra terminum secundum locorum distantiam et temporis qualitatem et naturam negotii ab eodem iudice moderandum, appellationis causam prosequatur. Quam si prosequi non curaverit, extunc ipse iudex appellatione non obstante procedat. Nullo autem adversario comparente, quum iudex ex suo procedat officio, appel­lationis causa coram superiore probata, superior suae iurisdictionis officium exsequatur. Sed si appellans in eius probatione defecerit, ad eum, a quo ipsum malitiose appellasse constiterit, remittatur. Ceterum has duas constitutiones praemissas nolumus ad regulares extendi contra suas speciales observantias.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License