CAP. LXII.
Si iudex confessionem advocati eadem die revocatam pro litis
contestatione velit habere, vel processum a subdelegato subdelegati factum
ratificat, licita appellatur.
Honorius III. Decano, Cancellario et Cantori Linconiensibus.
Quum
causam, quae inter dilectos filios abbatem et fratres de Valle sancti
Ioannis de Croston Praemonstratensis ordinis ex parte una, et priorem et
canonicos de Novo loco Eboracensis dioecesis ex altera super ecclesia de
Holiseth vertitur, utriusque partis procuratoribus apud sedem apostolicam
constitutis, dilecto filio nostro R. sancti Angeli diacono cardinali
commiserimus audiendam, †P. et B. procuratores praedictorum abbatis et
fratrum in ipsius praesentia constituti, petebant instanter, ut processum
approbantes de Rievalle et Bellanledae abbatum et prioris de Malton, quibus
ipsa causa a bonae memoriae I. Papa praedecessore nostro fuerat delegata,
causam ipsam, quae tanto tempore iam duraverat, dignaremur sententialiter
terminare. W. vero Procurator praedictorum prioris et canonicorum
proposuit ex adverso quod coram praedictis iudicibus lis non fuerat
contestata, sed perperam processerant ex abrupto. Nam quum die statuta
idem coram subdelegatis iudicum delegatorum comparens inducias ad
proponendum exceptiones dilatorias petiisset, quia advocatus ipsius ductus
errore respondit, quod ecclesia de Novo loco ecclesiam ipsam, de qua erat quaestio, per
quadraginta annos et amplius pacifice possederat et quiete, licet ipse eadem die advocati
errorem corrigens, ipsius responsionem, quae suae petitioni contradicere
videbatur, ne per eam aliquod sibi posset praeiudicium generare, pro eo, quod
ante litis contestationem sunt exceptiones dilatoriae proponendae, coram eisdem
iudicibus revocavit. Iudices tamen per huiusmodi responsionem erroneam advocati
litem contestatam fore credentes, non solum ad receptionem et
examinationem testium partis alterius temere processerunt, †sed etiam gravamini gravamen addentes, quum
examinationem quorundam testium priori de Vellebeo et suo coniudici
delegassent, qui vices suas subdelegarunt aliis contra canonicas sanctiones,
receptionem et examinationem testium ab ipsis de facto, quum de iure
nequiverint, factam minus provide approbarunt. Propter quae gravamina ex parte
praefatorum prioris et canonicorum ad sedem fuit apostolicam appellatum. Unde
idem procurator cum instantia postulabat, ut memoratum iudicum processum
decerneremus irritum et inanem. Quia vero super praemissis nobis non potuit
fieri plena fides, discretioni vestrae utriusque partis procuratorum assensu
Mandamus, quatenus, si dicti prior et canonici de Novo loco infra tres
menses post susceptionem praesentium legitime probaverint coram vobis, quod per praefatum W. procuratorem ipsorum eadem die
advocati responsio exstiterit revocata, quia sic per consequens lis contestata
non fuit, quum etiam procuratores alterius partis recognoverint, litem non
aliter quam per dicti advocati responsionem, praescriptionem temporis
allegantis contestatam fuisse,
vel quod primi delegati, videlicet abbas de Rievalle et eius collegae
testes receptos a subdelegatis subdelegatorum suorum, sicut ab altera parte
proponitur, approbaverint
quum secundum canonicas et legitimas sanctiones non nisi delegatus a
principe causam alii valeat delegare, quicquid ab ipsis post appellationem
eorum factum est, dummodo haec in appellatione ipsa expressa fuerint, nuncietis
irritum et inane.
|