CAP. LXIII.
Non sufficit appellanti docere, quod exceptionem legitimam et
veram opposuit et appellavit, nisi doceat propter exceptionem admissam
appellasse. H. d. et est casus not. et quotidianus.
Idem Decano et Thesaurario et P. S. Petri Canonico
Zamorensibus.
Dilecto
filio G. capellano nostro, D. presbytero et I. episcopi et G. capituli
Salamantini procuratori a nobis auditore concesso, procurator capituli pro
se et procuratore ipsius episcopi proposuit coram eo, quod, quum dictus
presbyter super receptione sua in Salamantina ecclesia exsecutorias a nobis ad
archidiaconum Civitatensem et collegas eius literas impetrasset, partibus
coram eis exsecutoribus constitutis, fuit ex parte ipsorum episcopi et capituli allegatum,
quod, quum in ipsa sit ecclesia certus numerus canonicorum iuramento firmatus,
de quo in literis ad eos directis mentio non fiebat, per eas non debebant
contra ipsos procedere, et, ne aliter facerent, fuit ad nostram audientiam, assignatis
quibusdam aliis causis legitimis,
appellatum. †Sed ipsi exsecutores, huiusmodi appellatione contempta,
excommunicationis sententiam in episcopum et capitulum protulerunt. Quare
petebat procurator praedictus, sententiam ipsam irritam nunciari, et dictum
presbyterum super hoc ab eorundem episcopi et capituli vexatione compesci. (Et infra:) Quoniam igitur,
etsi per confessionem ipsius presbyteri factam coram auditore praedicto
constiterit, Salamantinam ecclesiam habere certum numerum canonicorum iuramento
firmatum, et huiusmodi exceptionem coram exsecutoribus supra dictis
fuisse propositam, et etiam,
quod appellatum exstiterit ab eisdem, quia tamen non constitit, quod propter
exceptionem huiusmodi non admissam aliamve legitimam causam fuerit
appellatum, discretioni vestrae mandamus, quatenus, si
vobis constiterit, praefatam exceptionem huiusmodi de certo canonicorum numero
iuramento firmato, vel alias legitimas exceptiones fuisse propositas coram
ipsis exsecutoribus, nec admissas; ac ideo partem episcopi et capituli
appellasse, ipsorum exsecutorum processum denuncietis irritum et inanem.
|