CAP. LXIV.
Appellans, qui terminum appellationi praefigit, si mittit
procuratorem ad impetrandum et contradicendum tantum, et appellatio fuit
recepta a iudice, vel approbata a parte, adversario legitime prosequenti
condemnatur in expensis. H. d. secundum communem intellectum, licet glossa
aliud senserit.
Idem sancti Andreae Archidiacono et Magistro Canonico de
Melten.
Nicolao
militi ac fratri E. monacho monasterii sanctae Mariae de Drundaniam
Cisterciensis ordinis dioecesis Candidae
casae apud sedem apostolicam constitutis
dilectum filium nostrum S.
sancti Africani diaconum cardinalem concessimus auditorem. In cuius praesentia
quum dictus monachus non nisi ad impetrandum et contradicendum procurator
fuerit institutus, sicut ex literis dictorum abbatis et conventus constitit
evidenter, supplicavit
humiliter idem miles, ut contra ipsos tanquam contumaces procedere deberemus, †ac dare
aliquibus in mandatis, qui eosdem pro eo, quod ad prosequendam appellationem
emissam procuratorem minus idoneum destinarunt, ipso eandem personaliter
prosequente, in resarciendis sibi damnis et expensis legitime condemnantes, eo
prius, sicut iustum fuerit, restituto, audiant super his quae contra praedictos
abbatem et conventum praefatus miles rationabiliter duxerit proponenda. Quia
vero super praemissis nobis non potuit fieri plena fides, de assensu militis et
monachorum praedictorum discretioni vestrae Mandamus, quatenus, si vobis constiterit, dictos abbatem et
conventum appellationi suae terminum praefixisse, quum ad prosequendam eandem
sufficientem procuratorem non miserint, memorato milite ipsam personaliter
prosequente, ipsos ad restituendas expensas a tempore appellationis factas
eidem militi condemnetis, eodemque, sicut iustum fuerit, primitus restituto,
audiatis causam, et appellatione remota fine debito terminetis.
|