CAP. LXV.
Ab eadem sententia ab eodem tertio appellare non
licet.
Idem Episcopo Mantin. et P. Canonico Tuscanensi.
Sua
nobis R. tutor filiorum quondam B. civis Tuscanensis petitione monstravit,
quod, quum inter ipsum ex una parte, et F. pro se, ac Petrum Campumallum
tutorem B. quondam filii B. concives suos ex altera super quadam
summa pecuniae et rebus aliis coram R.
tunc iudice comitatus Tuscanensis non ex delegatione
apostolica quaestio verteretur, idem diffinitivam pro eodem R. sententiam
promulgavit, quae bis fuit per iudices delegatos a sede apostolica confirmata.
Sed licet Petrus Picheta canonicus Tuscanensis, cui exsecutionem ipsius
sententiae dicimur commisisse, ipsum in possessionem quarundam domorum et
aliarum rerum legitime induxisset, quia pars altera, quae ab
aliorum delegatorum cognitione semel et iterum appellaverat, tertio vocem
appellationis ad nos emittens contra legitimas sanctiones, dilecto filio P. Severini canonico Tuscanensi et eius collegae cognitionem ipsius
sententiae a nobis obtinuit delegari, †illi,
prout erant contra eum plus debito animosi a possessione praedicta contra
iustitiam eiecerunt eundem. Quumque dilectus
filius noster R. sanctae Mariae in Cosmedin diaconus cardinalis super
appellatione tertio ad nos emissa utrique parti a nobis datus auditor,
interlocutus fuerit, illos non potuisse de iure tertio appellare, nos praedicto
P. Severini et eius collegae nostris dedimus literis in mandatis, ut in negotio ipso nequaquam procedere
attentarent.
|