CAP. LXVI.
Appellatio omisso medio iudice interposita causam non
devolvit exceptione opposita. Hoc dicit secundum communem intellectum.
Idem Magistro G. Archidiacono et Officiali Lemon.
Dilecti
filii prior et conventus de Lacu Rubeo transmissa nobis petitione monstrarunt,
†quod, quum inter ipsos ex parte una, et
F. de Hambaro, militem Claromontensis dioecesis ex altera super quodam nemore
et rebus aliis coram magistro A. canonico Claromontensi non ex delegatione
apostolica quaestio verteretur, idem miles ad venerabilem fratrem nostrum
Bituricensem archidiaconum frustratorie vocem appellationis emittens, causam
super his officiali Bituricensi obtinuit delegari. Coram quo Ex parte
dictorum prioris et conventus fuit excipiendo propositum, quod, quum omisso
dioecesano episcopo fuisset ad eundem
archiepiscopum appellatum, ad quem gradatim fuerat appellandum, in causa ipsa
de iure procedere non poterat, nec
debebat. Sed quia dictus officialis
archiepiscopi huiusmodi eorum
exceptionem admittere denegabat, ipsi ad nostram audientiam appellarunt. At ille, ipsorum appellatione contempta,
suspensionis et interdicti tulit sententias in eosdem. Quocirca discretioni vestrae mandamus, quatenus, si dictas sententias post huiusmodi
appellationem inveneritis esse latas
in eos, denuncietis eas penitus non
tenere.
|