CAP. LXX.
Capitulum famosum et multum allegabile, et h. d.: Ad
iustificandam appellationem ex causa interpositam probare oportet causae
veritatem coram iudice ad quem, nisi fuerit coram iudice a quo oblata et
reiecta. H. d. singulariter usque ad §. Eidem. – §. 1. Si appellatio non fuit
recepta a iudice vel approbata a parte, sufficit appellanti mittere
procuratorem ad impetrandum et contradicendum, licet pars appellata sit parata
in curia prosequi. H. d. usque ad §. Ille denique. Abbas Siculus. – §. 2. Ante
inchoatam prosecutionem appellationis appellans potest, si vult, invito appellato
petere, ut remittatur ad iudicem a quo; sed condemnabitur in expensis factis
per partem adversam in illa appellatione. H. d. usque ad §. Sane. Abbas
Siculus. – §. 3. Articulus appellationis interpositae a gravamine discutitur
per iudicem ad quem, parte absente per contumaciam, etiam lite non contestata
in appellatione vel principali causa. Hoc dicit, Abbas Siculus.
Idem.
Interposita
appellatione ex causa probabili non sufficit appellanti probare, quod ex causa
huiusmodi provocavit, si eam non doceat esse veram, nisi hoc se offerens
probaturum non fuisset admissus. §. 1. Eidem quoque permittitur, si non
recipiatur appellatio eius a iudice, nec ab adversario approbetur, super
prosecutione appellationis per procuratorem ad impetrandum et contradicendum
constitutum literas impetrare, licet pars altera per se vel per procuratorem
idoneum iudicium super hoc apud sedem apostolicam recipere sit parata. §. 2.
Ille denique, qui vocem appellationis emisit, cuius nondum est alii cognitio
delegata ad petitionem eiusdem, ad eum, a quo provocavit, de iure remittitur,
contradictione partis alterius non obstante; est tamen in legitimis expensis
adversario, quas eum propter hoc fecisse constiterit, condemnandus. §. 3. Sane
parato aliquo probare gravamen, propter quod duxerat appellandum, et parte
adversa se contumaciter absentante, potest super hoc lite non contestata
procedi, licet nondum litis contestatio facta fuerit in ipso appellationis
articulo vel negotio principali, quia, quum in hoc casu iniquitas prioris
iudicis principaliter arguatur, non est rigor iuris, ex quo sequi posset causae
perplexitas, requirendus.
|