CAP. III.
Literae confirmationis super sententia, a qua erat
appellatum, non valent, si appellatus malitiose praevenit appellantem; alias
pendent, donec de appellatione cognoscatur.
Coelestinus III.
Bonae
memoriae A. quondam canonicus vester, qui apud sedem apostolicam diem clausit
extremum, super quibusdam nos consulere studuit, quae secundum tenorem nostrae
responsionis vobis necessario duximus intimanda. Proposuit autem, sententiam per falsa instrumenta
a delegatis iudicibus prolatam fuisse, quae nimirum vera esse credebantur, et infra decem dies ille, contra
quem sententiatum fuerat, falsitatem instrumentorum advertens ab illa
sententia appellavit; iudices tamen nihilominus sententiam exsecutioni
mandarunt. Ceterum appellans, itinere statim ad apostolicam sedem arrepto, literas
de retractando sententiam impetravit; adversarius autem ipsum caute
praeveniens, confirmationis promulgatae sententiae rescriptum fuerat assecutus,
in quo tamen nulla de facta appellatione mentio habebatur. Ideoque
requisisti, quae quibus literis praeiudicium faciant. Respondemus igitur, quod
posteriores debent prioribus praeiudicium generare. Ab hac siquidem
prima consultatione quaestio
suborta exhibita est in auditorio nostro secunda, quae ita se habet: Si. in
eisdem, videlicet posterioribus,
literis haec clausula poneretur, non obstantibus aliquibus literis
confirmationis latae sententiae audiatur causa et fine debito terminetur,
utrum sic primae revocari deberent. Ad
hoc dicimus, quod per ultimas primae forent penitus revocandae. Verum si dicatur, sicut
frequentius in literis apostolicis consuevit apponi: “nullis literis veritati et
iustitiae praeiudicantibus,” vel sub alia forma verborum, dummodo nihil
diceretur de literis confirmationis expresse, dicimus, quod primae tamdiu suum
debent habere vigorem, donec de iniqua vel falsa sententia cognitio
plenior habeatur. Tertio etc. (cf.
c. 5. de prob. II. 19.)
|