CAP. IV.
Innovatio privilegii novum ius non tribuit, nec antiquum
confirmat; sed, si quod competebat, conservat. Brevius sic potest summari:
Innovatio privilegii non inducit confirmationem iuris in eo contenti.
Innocentius III. Decano Padeburensi.
Quum
dilecta in Christo filia abbatissa et sorores ecclesiae de Gardeven. sua cuperent
privilegia innovari propter, viarum discrimina quatuor episcopis, et abbatibus
totidem, ut ea inspicerent diligenter, et tenorem ipsorum fideliter
transcribentes sub sigillis suis nobis remitterent, duximus iniungendum, †qui apostolico mandato parentes,
privilegia felicis recordationis Agapiti et Ioannis praedecessorum nostrorum
sibi praesentata subtiliter conspexerunt, tenorem eorum sub sigillis suis nobis
fideliter transmittentes. Venerabilis quoque frater noster G. Remensis
archiepiscopus, tunc episcopus Praenestinus, in partibus illis officium
legationis exercens, tenorem privilegiorum ipsorum sub sigillo proprio nostro
fecit conspectui praesentari. Nos autem tam legato, qui sub sigillo
proprio ea nostro fecit conspectui praesentari, quam inquisitoribus ipsis fidem
debitam adhibentes, licet non videremus, quare non deberent eadem privilegia
innovari, quia tamen C. maioris ecclesiae, et I. sanctae Crucis canonici [Hildesemenses in nostra praesentia
constituti] proposuerunt, Hildesemensem ecclesiam in possessione
subiectionis ipsius monasterii per centum annos et amplius exstitisse,
privilegia ipsa tunc non duximus innovanda. Unde iudicibus dedimus in mandatis,
ut ad locum idoneum pariter accedentes, citatis qui fuerint evocandi,
inquirerent super his diligentius veritatem, et usque ad diffinitivam
sententiam procedentes gesta omnia sub suarum testimonio literarum conscripta
fideliter ad sedem apostolicam destinarent, praefigentes partibus
terminum competentem, quo nostro se conspectui praesentarent, sententiam
recepturae. Ipsi vero mandatum apostolicum exsequi cupientes partes ad suam
praesentiam citaverunt,
a quibus pars Hildesemensis ecclesiae ad apostolicam sedem appellavit, propter
quod iudices ipsi in causa procedere nequiverunt. Nuper autem, partibus in nostra praesentia constitutis, iterato praedicta petiit abbatissa,
quatenus deberemus privilegia suae ecclesiae renovare, praesertim quum in
praesentia delegatorum iudicum pars Hildesemensis ecclesiae nihil ostendere
studuerit vel probare, quod monasterio vel privilegiis eiusdem in aliquo
derogaret. Ex adverso vero
fuit sollicite postulatum, ut causam ipsam discretis viris committere
dignaremur, qui testes reciperent, quos contra privilegia monasterii, et ad
probandum praescriptionem legitimam inducere proponebat. Nos igitur diligentius
attendentes, quod iure sit civili provida deliberatione statutum, ut,
quando periculum testium formidatur, ne veritas occultetur, et probandi copia
fortuitis casibus subtrahatur, etiam lite non contestata testes valetudinarii
et alii, de quibus ex aliqua rationabili causa timetur, ad testimonium
admittantur, eiusdem aequitatis similitudine provocati, praedicta privilegia,
quasi iam nimia vetustate consumpta, quum fuerint non in pergameno, sed in
papyro conscripta, duximus innovanda, nolentes, quod ex innovatione huiusmodi
novum ius monasterio acquiratur, sed ut antiquum ius, si quod habet, per innovationem privilegii conservetur. Quia
vero praefatum monasterium ad ius et proprietatem apostolicae sedis per
privilegium praedecessoris nostri pertinere monstratur, ne ius ecclesiae
Romanae remaneat indefensum, eandem abbatissam procuratricem ipsius duximus
statuendam, ut, quum adversus Romanae ecclesiae possessiones et iura non nisi
centenaria currat praescriptio, ipsa super hoc et aliis vice nostra procuret
quae coram te in iudicio fuerint procuranda. Nolentes igitur, quod de statu
eiusdem monasterii diutius dubitetur, per
quod causa ipsa remaneat ulterius
indecisa, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus,
quatenus locum tutum et commodum eligens, infra sex mensium spatium post
susceptionem praesentium literarum recipias testes, quos ad praescriptionem
probandam Hildesemensis ecclesia, vel ad interruptionem ostendendam Gandershemense
coenobium duxerit producendos, et si legitimam praescriptionem probaverit, ut
intendit, nisi probata fuerit interruptio ex adverso, subiectionem ipsius
monasterii adiudices episcopo memorato, quum constet ipsum in sua dioecesi
constitutum, privilegium, quod ipsi monasterio innovari fecimus,
corrumpendo; alioquin eidem super hoc perpetuum imponens silentium, monasterium
ipsum pronuncies perpetua libertate gaudere, nostro sibi privilegio
resignato. [Testes autem etc. Dat.
Ferentini XV. Kal. Iul. Ao. IX. 1206.]
|