CAP. IX.
Collatio ecclesiae alteri facta per legatum et per Papam
confirmata ius dioecesani non laedit.
Idem universis Abbatibus et Praelatis ac Conventibus et
Clericis in Constantinopolitana dioecesi constitutis.
Sua
nobis venerabilis frater noster patriarcha Constantinopolitanus
conquestione monstravit, quod, quum quidam vestrum sumentes occasionem ex eo,
quod dilectus filius noster I. tit. sanctae Praxedis presbyter
cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, quibusdam aliis ecclesiis et
clericis in spiritualibus et temporalibus contulit monasteria eorundem, ipsi
patriarchae obedire recusant et ei de iuribus patriarchalibus respondere, in
suae praesumptionis adiutorium inducentes, confirmationes huiusmodi collationum
a sede apostolica impetratas. Quum igitur nolumus iura, quae dioecesanis
debentur, per collationes seu confirmationes praedictas minui seu aliquatenus
laedi, universitati vestrae mandamus,
quatenus occasione huiusmodi non obstante, ipsi patriarchae reverentiam et
obedientiam debitam humiliter exhibere
curetis, eique de iustitiis suis integre et in spiritualibus
respondere, nisi forsan aliqui per expressum exceptionis privilegium
osteriderint se munitos, alioquin sententiam quam idem patriarcha propter hoc
rationabiliter tulerit in rebelles volumus usque ad satisfactionem condignam
firmiter observari.
FINIS LIBRI SECUNDI.
|