CAP. IX.
Episcopus potest statuere in ecclesia certum numerum
clericorum secundum ipsius facultates qui vivant in communi, et contradictores
ad hoc compellere; et istos in communi viventes potest absolvere ab
excommunicatione incursa propter iniectionem manuum in socium.
Gregorius VII.
Quoniam,
ut ait scriptura, †proni sunt sensus
hominis ad malum ab adolescentia sua, sicut ex sensualitate caro vergit in
culpam: ita vigore spiritus praecedente et subsequente divina gratia animus
niti debet ad veniam, et remedia semper inquirere, quibus irruentes occasiones
mortis valeat declinare. Inde siquidem est, quod intelligentes multa ex defectu
proprio, multa ex aliena malitia in vestris ecclesiis pervenisse, quae aut
delictum in se, aut occasionem habeant delinquendi, per auctoritatem
apostolicae sedis, cui ex dispositione Domini deservimus, prout datur ab eo,
decernimus, obviandum, et auctoritatem in vobis episcopalis officii ad
resecanda nociva in subditis vestris et inserenda utilia scriptis apostolicis
muniendam [duximus], recolentes quod in veteri lege praecepit
Dominus, dicens: “ignis in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos,
subiiciens mane ligna per singulos dies.” Statuimus ergo, ut, facultatibus ecclesiarum vestrarum atque proventibus et expensis etiam diligenter inspectis, certum in eis valeatis ponere numerum
clericorum, et statuere, ut bona eorum veniant in commune, et in una domo vescantur, atque sub uno tecto dormiant et
quiescant. Si qui vero contradictores exstiterint, licitum vobis sit per
suspensionem officii et beneficii, aut graviori etiam poena, si opus fuerit, ad
hanc observantiam eos appellatione compellere non obstante. Indulgemus etiam,
ut, si quisquam eorum, qui simul vivunt, pro manus iniectione in socium a
communione meruerit fieri alienus, reconciliandi eum et poenitentiam imponendi potestatem plenariam habeatis, nisi
forte atrocitas facti poenam graviorem exspectet. Quod etiam de mulieribus et his qui pro senectute vel infirmitate
praesentiam nostram adire non possunt volumus observari, nullum praeiudicium
constitutioni ecclesiasticae aut successoribus nostris afferentes, quo minus
super his qui rectius viderint valeant ordinare.
|