CAP. X.
Ecclesiastici iudices et delegati gratis iudicare debent, nec
exigere possunt decimam vel aliam quotam litis, etiamsi hoc habeat
consuetudo.
Innocentius III.
Quum
ab omni specie mali praecipiat Apostolus abstinere †nos, qui, licet indigni, constituti sumus a Deo super gentes et regna,
ut iuxta verbum propheticum evellamus et destruamus, aedificemus et plantemus,
summopere debemus satagere, quatenus evellamus vitia et plantemus virtutes,
destruamus iniqua et aedificemus honesta, sicque nostra sollicitudine mediante
prava transeant in directa, et aspera convertantur in plana. Licet autem huius
nostrae sollicitudinis labor generaliter debeat ad omnes extendi, quia
sapientibus sumus et insipientibus debitoses: specialiter tamen ad clericos,
qui dormire debent a citiis, ut sint pennae columbae deargentatae, ne quid
appareat in illis, quod obfuscet candorem ecclesiasticae puritatis. Sane ad
audientiam apostolatus nostri multorum
assertione pervenit, quod, quum ex delegatione nostra causas suscipitis
pertractandas, more saecularium super decima litis vel parte alia, pro diversa
terrarum consuetudine praeter expensas victualium cum litigantibus, receptis
pignoribus, pro salario convenitis, quae
postmodum usque ad solutionem pecuniae nolentibus etiam partibus contenditis
detinere. Nos attendentes, quod ad hoc vobis et aliis clericis sint ecclesiastici
reditus deputati, ut ex ipsis honeste vivere debeatis. (Et infra:) Ideoque mandamus atque
praecipimus, quatenus ab huiusmodi exactionibus de cetero abstinentes
vigorem iudiciarium gratis studeatis litigantibus impertiri, non obstante, quod
in fraudem a quibusdam proponitur quod, id exigatur nomine assessorum, quum nec
iustum iudicium iudici vendere liceat, et venales sententiae ab ipsis etiam
saecularibus legibus reprobentur. [Dat.
Tuderti V. Non. Oct. 1198.]
|