CAP. XI.
Ad evitandum scandalum possunt religiosi diversi habitus,
missi ad praedicandum de novo conversis, se in unum superiorem habitum et
propositum conformare.
Idem Livoniensi Episcopo, et eis, qui cum ipso sunt,
Fratribus.
Deus,
qui ecclesiam suam nova semper prole foecundat, †volens moderna tempora conformare prioribus, et fidem catholicam
propagare, praedecessoribus vestris et vobis post eos pium inspiravit affectum,
ut Liconiensem ingressi provinciam paganis evangelizaretis nomen Domini nostri Iesu
Christi, eorum sequentes exemplum, quibus in evangelio legimus esse dictum:
“Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et
Spiritus sancti,” et de quibus evangelicus sermo subiungit: “Illi autem
profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante
sequentibus signis.” Attendens enim evangelicus ille paterfamilias, quod messis
est multa, operarii autem pauci, adhuc mittit operarios in messem suam, et in
hac quasi undecima hora vineae suae novos deputat vinitores, quorum laborem
pari cum primis denario recompenset. Unde quum evangelizandi officium eo
assumpseritis inspirante, qui facit utraque unum, oportet vos in unitatis et
caritatis spiritu ambulare, illorum sequentes exemplum, de quibus legitur:
“Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una. Ne igitur, si
dispar in vobis observantia fuerit et dissimilis habitus, apud eos, quibus unum
evangelium praedicatis, scandalum suscitetur, priusque dividatur populus ille novus in partes quam in unam ecclesiam
congregetur, quum paratus sit adhuc inimicus homo messi dominicae superseminare
zizania, discretionem vestram monemus et exhortamur in Domino, per apostolica
vobis scripta Mandamus, quatenus, eo non obstante, quod inter vos monachi
sunt, et canonici regulares, vel alii etiam regularem vitam sub alia
districtione professi, omnes pariter in unum regulare propositum et honestum
habitum, quantum ad hoc spectat officium, conformetis, ne nova ecclesiae Livoniensis plantatio piae memoriae praedecessoris
tui, frater episcope, sanguine rubricata vel leve in vobis scandalum patiatur,
per quos radicanda est in fide catholica et fovenda. [Quia vero (cf. c. 9. de divort. IV. 19.) Dat. Later. XIII. Kal. Mai. 1201.]
|