CAP. XII.
Ludi theatrales etiam praetextu consuetudinis in ecclesiis
vel per clericos fieri non debent.
Innocentius III.
Quum
decorum domus Dei (Et infra: [cf. c. 15. de fil. presb. I. 15.]) Interdum ludi fiunt in eisdem ecclesiis theatrales, et non solum ad ludibriorum spectacula
introducuntur in eis monstra larvarum, verum etiam in aliquibus anni festivitatibus, quae continue natalem Christi sequuntur,
diaconi, presbyteri ac subdiaconi vicissim
insaniae suae ludibria exercere praesumunt, †per gesticulationum suarum debacchationes obscoenas in conspectu populi
decus faciunt clericale vilescere, quem potius illo tempore verbi Dei deberent
praedicatione mulcere. Quia igitur ex officio nobis iniuncto zelus domus Dei
nos comedit, et opprobria exprobrantium ei super nos cadere dignoscuntur,
Fraternitati vestrae per apostolica
scripta mandamus, quatenus, ne per huiusmodi turpitudinem ecclesiae
inquinetur honestas, eos, etc. (cf. c. 8. de cler. coniug. III. 3.) praelibatam vero ludibriorum consuetudinem vel potius corruptelam curetis a
vestris ecclesiis taliter exstirpare,
quod vos divini cultus et sacri
comprobetis ordinis zelatores. [Dat.
Rom. ap. S. Petr VI. Id. Ian. Ao. IX. 1207.]
|