CAP. XIII.
Clerici debent continere et caste vivere; contra facientes
punit, et severius puniuntur illi, qui possunt legitimo matrimonio uti.
Idem in concilio generali.
Ut
clericorum mores et actus in melius reformentur, continenter et caste vivere
studeant universi, praesertim in sacris ordinibus constituti, ab omni libidinis
vitio praecaventes, maxime illo, propter quod venit ira Dei [de coelo] in filios diffidentiae,
quatenus in conspectu omnipotentis Dei puro corde ac mundo corpore valeant
ministrare. Ne vero facilitas veniae incentivum tribuat delinquendi, statuimus,
ut, qui comprehensi fuerint incontinentiae vitio laborare, prout magis aut
minus peccaverint, puniantur secundum canonicas sanctiones, quas efficacius et
districtius praecipimus observari, ut quos divinus timor a malo non revocat temporalis
saltem poena cohibeat a peccato. Si quis igitur hac de causa suspensus
praesumpserit celebrare divina, non solum ecclesiasticis beneficiis spolietur,
verum etiam pro hac duplici culpa
perpetuo deponatur. Praelati vero, qui tales praesumpserint in suis
iniquitatibus sustinere, maxime obtentu pecuniae vel alterius commodi
temporalis, pari subiaceant ultioni. Qui autem secundum regionis suae morem non
abdicarunt copulam coniugalem, si lapsi fuerint, gravius puniantur, quum
legitimo matrimonio uti possint.
|