CAP. IV.
Si clerici moniti concubinas non dimittunt, suspenduntur a
beneficiis, et, si se non corrigunt, deponuntur.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Sicut
ad exstirpanda †vitia, quae periculum
pariunt animarum, summopere nos decet intendere ita etiam nos convenit germina
propagare virtutum, ex quibus [Dei]
fidelibus salutis augmentum, et sacris
ecclesiis decor proveniat honestatis. Unde quum in Anglia prava a detestabili
consuetudine et longo tempore sit obtentum, ut clerici fornicarias in suis
domibus habeant, nos volentes tam grave scandalum de populo removere, et
praedictos clericos ad honestatem ecclesiasticam reducere, Fraternitati
vestrae per apostolica scripta
praecipiendo mandamus, quatenus clericos vestrae iurisdictionis, qui in
subdiaconatu et supra in domibus suis
fornicarias habuerint, studiose monere curetis, ut a se illas dilatione et appellatione cessante
removeant, eas ulterius minime admissuri. Si vero infra XL. dies post communicationem vestram vobis in his forte
acquiescere contempserint, eos apostolica
auctoritate freti sublato appellationis remedio ab ecclesiasticis
beneficiis usque ad satisfactionem congruam suspendatis, et, si eas suspensi
praesumpserint detinere, ipsos ab eisdem beneficiis perpetuo removere curetis.
[Si qui autem etc. (cf. c. I. de cler. coni. III. 3.)]
|