Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS II.   DE COHABITATIONE CLERICORUM ET MULIERUM.
      • CAP. VII.   A clerico fornicario, quamdiu toleratur, nec habet operis evidentiam, licite audiuntur divina, et percipiuntur ecclesiastica sacramenta; a notorio vero abstinendum est, non quia in sacramento sit defectus, sed ad ipsorum fornicatorum emendationem. H. d. inhaerendo verbis literae.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. VII.

 

A clerico fornicario, quamdiu toleratur, nec habet operis evidentiam, licite audiuntur divina, et percipiuntur ecclesiastica sacramenta; a notorio vero abstinendum est, non quia in sacramento sit defectus, sed ad ipsorum fornicatorum emendationem. H. d. inhaerendo verbis literae.

 

Lucius III.

 

Vestra duxit devotio inquirendum, †utrum vobis ecclesias parochiales adeuntibus [utile sit missas eorum audire], qui concubinas habere creduntur. De hoc [enim] videntur diversae sacrorum canonum sententiae emanasse. Alicubi enim dicitur: “Nullus audiat missam sacerdotis, quem scit indubitanter concubinam habere;” alibi vero legitur: “Non potest aliquis, quantumcunque pollutus fuerit, divina polluere sacramenta, quae purgatoria cunctarum contagionum exsistunt. Qualiscunque enim sacerdos sit, quae sancta sunt coinquinari non possunt. Sumite ergo ab omni sacerdote intrepide Christi mysteria, quia omnia in Christi fide purgantur.” Ceterum aliud est crimen notorium, aliud occultum. Notorium definitur, de quo presbyter canonice condemnatur. Aliud est occultum, quod adhuc ab ecclesia toleratur. Ceterum aliud est, quando crimen notorium non diffitetur presbyter, vel de ipso est canonice condemnatus; aliud est paene occultum, quod ab ecclesia toleratur. Item aliud est a talium officiis abstinere, ut peccandi licentia ceteris auferatur, et huiusmodi ad poenitentiae fructum trahantur; atque aliud, si talium tanquam in fornicatione iacentium mysteria respuantur. Sine dubitatione itaque teneatis, quod a clericis et presbyteris, quanquam fornicariis, quamdiu ab ecclesia tolerantur, nec habent operis evidentiam, licite divina mysteria audiantur, et alia recipiantur sacramenta ecclesiastica.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License