CAP. VIII.
Si fornicatio clerici est ita publica, quod transit in
notorium, nec accusator, nec testis necessarius est. Sed si est publica per
solam famam, non sufficiunt ad condemnationem sola testimonia, id est testium
dicta non iuratorum. Sed si ex hoc oriretur scandalum inducitur purgatio, in
qua deficiens canonice punitur.
Innocentius III. Exonensi Episcopo.
Tua
nos duxit fraternitas consulendos, si de clericis publice concubinas
habentibus, qui, quando a te conveniuntur, se esse concubinarios diffitentur,
nec apparet contra eos legitimus accusator, credendum sit testimonio bonorum
virorum, inter quos vivere dignoscuntur. Nos igitur consultationi tuae taliter
respondemus, quod, si crimen eorum ita publicum est, ut merito debeat appellari
notorium, in eo casu nec testis nec accusator est necessarius, quum huiusmodi
crimen nulla possit tergiversatione celari. Si vero publicum est, non ex
evidentia, sed ex fama: in eo casu ad condemnationem eorum sola testimonia non
sufficiunt, quum non sit testimoniis, sed testibus iudicandum. Sed si de
clericis ipsis talis habeatur suspicio, ut ex ea scandalum generetur in populo,
licet contra ipsos non apparuerit accusator, eis tamen est canonica purgatio
indicenda. Quam si praestare noluerint, vel defecerint in praestanda, eos canonica
debebis animadversione punire. [Dat. Lat.
V. Id. Mai. 1199.]
|