CAP. III.
Si clericus in minoribus beneficiatus matrimonium contrahat,
privatur beneficio, et quod dedit ecclesiae sibi restituitur. H. d. et in hoc
ultimo est casus not. et multum allegabilis.
Idem Verulanensi Episcopo.
Quod
a te (Et infra:) De cetero, quia fraternitatis tuae quaerit industria, Utrum clerici
infra subdiaconatus ordinem constituti, qui carnis devicti vitio continere non
valentes uxores accipiunt, ecclesiastico beneficio canonice debeant spoliari:
id volumus te indubitata veritate
tenere, quod, quum simul voluptatibus et carnalibus desideriis, ac divinis et
ecclesiasticis obsequiis vacare non valeant, ob immunditiam suam ecclesiasticis
sacramentis indigni tractandis, et ecclesiasticis
procul dubio beneficiis sunt privandi. Sane si ecclesiis, quibus intitulati
fuerant, de possessionibus aut aliis bonis suis
aliqua contulisse noscuntur, quum ab earundem ecclesiarum ministerio fuerint et
beneficio sequestrati, ad ipsos recta via dominium
ac proprietas libere debent et
absque ulla contradictione redire.
|