CAP. V.
Auferenda sunt clerico beneficia, quae habebat tempore
contracti matrimonii; collata vero postmodum scienter per episcopum per eundem
auferri non possunt, sed per superiorem. H. d.
Innocentius III. Norvicensi Episcopo.
Diversis
fallaciis †circumventi Deo et mammonea
famulari conantur, quum tamen secundum evangelicam veritatem nemo possit duobus
dominis deservire, quoniam, si unum dilexerit, alium habebit exosum, aut uno
contempto alium sustinebit. Accepimus autem, quod quidam clerici tuae
dioecesis, qui solenniter in conspectu
ecclesiae matrimonium contraxerunt, ecclesiastica beneficia detinere
contendunt, in quorum conversatione cithara cum psalterio male concordat. Quum
ergo vir cogitet, quomodo placere possit uxori, et ideo minus quae Dei sunt valeat
cogitare, quum quasi divisus in duo plenam sui non habeat potestatem, ut ei, a
quo stipendium recipit, plenius famuletur, fraternitati
tuae auctoritate praesentium mandamus, quatenus huiusmodi clericos
beneficiis ecclesiasticis, quae in tua dioecesi sunt adepti, auctoritate nostra suffultus prives
appellatione remota, praesertim quum rerum ecclesiasticarum substantia per
tales soleat deperire; nisi forte tu talibus scienter contuleris ecclesiastica
beneficia, quibus eos non per te, sed per superiorem decernimus spoliandos. [Nulli ergo etc. Dat. Ferentini Xll. Kal.
Iul. 1203.]
|