CAP. VI.
Filius sacerdotis Graeci, ex uxore genitus, licite inter
Latinos promovetur, si scandalum non obsistat. H. d. et est casus
notabilis.
Idem Archerontino Archiepiscopo.
Quum
olim ad nostram audientiam pervenisset, quod canonici Anglorienses dilectum filium cantorem Tricaricensem
sibi elegerant in pastorem, †tibi dedimus
in mandatis, ut, examinata electione diligentius et persona, si electionem
canonicam et personam idoneam invenires, electionem ipsam auctoritate
apostolica confirmares, sicut metropolitanus in ceteris processurus. Licet autem tibi de forma electionis canonicae
ac idoneitate personae in aliis constitisset, movit te tamen, et ad nos consulendos induxit, quod,
quum pater eius Graecus fuerit, et iuxta ritum Graecorum uxorem duxerit in
minoribus ordinibus constitutus, cantorem ipsum ex uxore legitima in sacerdotio
suscepisset. Nos igitur attendentes, quod orientalis ecclesia votum continentiae
non admisit, quoniam orientales in minoribus ordinibus contrahunt, et in
superioribus utuntur matrimonio iam contracto, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, nisi
pro eo, quod inter Latinos Graeci huiusmodi conversantur, regionis consuetudo
repugnet, si aliud canonicum non obsistat, ad confirmationem et consecrationem
eiusdem cantoris sine dubitatione
procedas. [Dat. Ferentini Non. Sept. 1203.]
|