CAP. IX.
Clerici coniugati in rebus suis non gaudent privilegio clericali.
Honorius III. H. quondam Reginae Anglorum.
Ex
parte tua fuit propositum coram nobis,
quod nonnulli literati terrae tuae, habitu et tonsura clericali relictis,
publice ducunt uxores, †de his, quae
huius mundi sunt solliciti, et quomodo uxoribus placeant, exsistentes, qui,
licet negotiationibus et aliis saecularibus insistant negotiis, ut tamen
consuetis iustitiis et debitis obsequiis te defraudent, tonsuram resumunt
abiectam, †qua ipsius praetextu ab
huiusmodi ut clerici excusentur, quanquam non militent Domino, sed potius
mundo, ut ceteri uxorati. Quidam etiam accepta prima tonsura similiter
contrahunt, et eandem tonsuram deferunt, ut eodem praetextu excusari valeant a
praedictis, †et venerabilis frater
episcopus et dilecti filii decanus, archidiaconus et capitulum Cenomanenses
ipsos tanquam clericos in subtractione servitiorum tuorum fovere nituntur in
tuum praeiudicium et gravamen. Quum igitur reddenda sint quae sunt Caesaris
Caesari, et quae sunt Dei Deo, et publice
uxorati viri ecclesiastici non exsistant, dum se sic saecularibus negotiis
implicant, aequanimiter duximus tolerandum, si a talibus iustitias debitas
velut ab aliis uxoratis exigas et servitia consueta, et recipias ab eisdem quum tonsura quam non obtentu religionis sed in
fraudem subtrahendi servitia resumpsisse vel accepisse videntur in his sibi non
debeat patrocinium impertiri.
|