Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS IV.   DE CLERICIS NON RESIDENTIBUS IN ECCLESIA VEL PRAEBENDA.
      • CAP. IV.   Praesentatus ad ecclesiam non confirmatus, si apparet, quod nolit residere, non debet institui per superiorem; confirmatus autem et ex non iusta causa non residens privatur appellatione remota.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. IV.

 

Praesentatus ad ecclesiam non confirmatus, si apparet, quod nolit residere, non debet institui per superiorem; confirmatus autem et ex non iusta causa non residens privatur appellatione remota.

 

Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo.

 

Relatum est nobis ex parte tua, quod, quum in Lateranensi concilio statutum sit, ut personae tali ecclesia vel beneficium ecclesiasticum conferatur, quae residere in loco et curam eius per se valeat exercere, nonnulli ad ecclesias praesentati hoc se posse affirmant, sed efficere contradicunt. †Ideo [nos] consulere voluisti, an propter hoc tales possis praesentatos repellere, vel institutos sublato appelationis obstaculo removere. Quum igitur verba accipienda sint cum effectu, tales, si praesentati fuerint, non debent admitti, et admissi, si instituti fuerint, licite poterunt amoveri; nisi forte de licentia suorum praelatorum, vel studio literarum, vel pro aliis honestis causis contigerit eos abesse. Nec patrocinari debet eis appellationis diffugium, si contra huiusmodi intentionem decreti fuerit interiectum. [Quia autem etc. (cf. c. 5. de iur. patr. III. 38.)]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License