CAP. XI.
Si nescitur, ubi sit clericus, tribus publicis edictis
citabitur in ecclesia sua, et, si infra sex menses non revertatur, privabitur
ecclesia sua. H. d. usque ad vers. Contra eos. – (Contra eos etc.) Iste
versiculus non summatur propter varietatem lecturarum, et quia secundum unum
intellectum non facit ad rubricam.
Idem Archiepiscopo Panormitano.
Ex
tuae devotionis †insinuatione recepimus,
[quod, quum Latini regionem Achaiae
occupassent, quidam episcopi Graeci suffraganei tui timore perterriti de locis
propriis fugientes, suas ecclesias reliquerunt, quorum quidam, licet saepius
moniti, ad sedes tamen suas redire contemnunt, nonnulli propter guerrarum
discrimina per certos nequeunt nuncios commoneri. Unde nobis humiliter
supplicasti, ut super hoc tibi salubriter consulentes, qualiter circa illos et
ipsorum dioeceses procedere debeas, tibi scribere dignaremur. Nos igitur
attendentes, quod propter novitatem mutationis illius terrae et novitatum
eventus sit cum maturitate plurima procedendum, devotioni tuae taliter
respondemus, ut illos non semel, sed saepe, videlicet primo, secundo et tertio
citare procures, et si comparere noluerint, sed in sua voluerint contumacia
perdurare, nisi forte se appellationis clypeo duxerint muniendos, quam intra
tempus legitimum prosequantur, ipsos per suspensionis et excommunicationis
sententias ad tuam obedientam venire compellas.] In ecclesiis autem eorum, qui se fraudulenter
absentant, nec ad ipsos valet citatio pervenire, trinae citationis edictum
facias publicari, et, si nec sic curaverint obedire, et ultra sex menses suas
deseruerint ecclesias, iuxta sanctiones canonicas eis debent merito spoliari.
Contra eos quoque, sicut praescriptum est,
etiam procedatur, scilicet ut ipsos
per suspensionis et excommunicationis sententiam ad tuam obedientiam venire
compellas. Quodsi nec sic eorum malitia poterit emolliri, eos dilectus filius B. tit. sanctae Susannae
presbyter cardinalis apostolicae sedis legatus a spiritualium administratione
removeat, et quibus praesunt ecclesiis de personis idoneis faciat provideri;
sed in eos degradationis sententiam non promulget, ut cum eis misericorditer,
si expediat, facilius agi possit. [Postulasti
etc. Dat. Lat. XIII. Kal. Mai. Ao. X. 1207.]
|