CAP. XV.
Duo canonici absentes cum episcopo, seu in eius servitio,
fructus praebendarum suarum percipiunt in absentia, constitutione ecclesiae
contraria non obstante.
Idem Meldensi Episcopo.
Ad
audientiam nostram te significante
pervenit, quod, quum in Meldensi ecclesia quaedam sit constitutio inita, vallata iuramento et auctoritate
sedis apostolicae confirmata, ut videlicet
eius canonici, qui per sex menses
non resident in eadem, suarum priventur fructibus praebendarum, illis duntaxat exceptis, quos infirmitas proprii corporis excusaret, sive in
apostolicae sedis servitio contingeret detineri, †quosque peregrinationis labor, aut studia traherent literarum, decanus
et quidam alii canonici Meldenses occasione constitutionis huiusmodi canonicos
in tuo servitio commorantes praebendarum suarum privare fructibus moliuntur.
Unde, quum tibi plurimum expediat aliquos canonicorum ipsorum in tuo servitio
retinere, nobis humiliter supplicasti, ut super hoc necessitati tuae apostolicae
dignaremur provisionis moderamine providere. Volentes igitur sic constitutionem
moderari praedictam, ut dicta ecclesia fructum sentiat ex eadem, et tu per eius
abusum dispendium non incurras, praesentium auctoritate, Decernimus, ut duo
ex canonicis ecclesiae memoratae, in tuo servitio exsistentes, suarum fructus
integre percipiant praebendarum, quum absentes dici non debeant, sed
praesentes, qui tecum pro tuo et ipsius ecclesiae servitio commorantur.
|