CAP. VII.
Habens plures ecclesias alteram eligere et alteram dimittere
compellitur.
Idem.
Referente
I. presbytero latore praesentium,
accepimus, quod, quum, duas haberet ecclesias, archidiaconus tuus ipsum altera illarum spoliavit, et cuidam presbytero
G. nomine assignavit eandem, praedictus autem I., sentiens se in hac parte,
gravari, ad metropolitanum, videlicet Remensem archiepiscopum appellavit.
Quumque idem I. de mandato eiusdem
archiepiscopi in praedicta ecclesia restitutus fuisset, memoratus G. ad nostram audientiam appellavit. Postea vero
praefatus archidiaconus eundem I. eo, quod ad praesentiam suam vocatus, ut alteram de praedictis ecclesiis praenominato
G. concederet, venire contempsit,
vinculo excommunicationis adstrinxit. Nos autem ipsum a sententia, qua
tenebatur, facientes absolvi, eundem ad
te duximus remittendum. Quocirca tibi mandamus, quatenus, partibus ante praesentiam tuam convocatis,
praescripto I. de praedictis ecclesiis una, quam voluerit, cum pertinentiis suis relicta, alteram praefato G., si ecclesiam
non habet, non differas assignare; alioquin ipsam alteri personae idoneae
beneficio ecclesiastico carenti incunctanter assignes.
|