CAP. IX.
Receptus in canonicum ex promissione capituli debet quando
facultas se obtulerit, habere praebendam. Vid. cap. 2. de concess. praebend. in
VI. cum gloss.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Relatum
est †auribus nostris, quod, quum dilectus
filius noster magister Ia. in ecclesia tua sit per te canonice institutus, et
in choro, capitulo et aliis, quorum communis est usus, plenam, sicut canonicus
habeat, potestatem, nondum sibi praebendam iuxta promissionem tuam assignare
curasti, licet post promissum tuum plures praebendae in ipsa ecclesia vacasse
dicantur. Quoniam igitur dignum est et
omnimodis consentaneum rationi, ut, postquam magister I. in ecclesia tua
canonicus est institutus, et a te habuit in promissis de conferenda sibi prima
praebenda, quum in ecclesia ipsa vacaret, ut debeat praebendae integritate
gaudere, praesertim quum, sicut nobis
proponitur, literatus sit et discretus, fraternitati tuae per apostolica
scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si idem I. in ecclesia tua est
canonice institutus, et in choro et capitulo et in aliis, quorum usus est
communis, potestatem sicut canonicus habet, ei praebendam, si qua de antiquis in ecclesia ipsa nunc vacat,
vel quum ibi primo vacaverit, omni
occasione et contradictione cessante secundum promissionem tuam concedas
liberaliter et assignes ita, quod de
constantia et gravitate possis merito commendari, et nos propter hoc iterato
tibi scribere non compellamur, quia non est congruum, ut praebenda careat
qui in canonicum noscitur esse receptus.
|