CAP. X.
Religiosi reditus ecclesiarum suarum diminuere non possunt
respectu portionis, quae debetur rectoribus seu vicariis, nec parochias
dividere.
Idem Canonicis regularibus et Monachis Eboracensis dioecesis.
Avaritiae,
quae est idolorum servitus, †ii debent
radicem studiosius exstirpare, qui saeculi vanitatibus renunciantes Domino
elegerunt in religionis habitu militare. Intelleximus autem, quod in ecclesiis vestris, de quibus certas pensiones
consuevistis percipere, portiones vel antiquos reditus minorastis, quos
nonnulli clerici ecclesiarum ipsarum olim habuisse noscuntur. Ideoque, quoniam hoc ex radice avaritiae et
cupiditatis procedit, quam debetis modis omnibus evitare, fraternitati vestrae
per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si quas portiones
vel antiquos reditus clericorum indebite
sine consilio vel consensu
archiepiscopi vestri, postquam ipse
archiepiscopatum habuerit, minuere vel parochias dividere praesumpsistis, eas ad integritatem pristinam revocetis,
et rationabiles et antiquas pensiones
clericorum, qui debent altaribus deservire, integras et illibatas servetis, et
in ecclesiis de quibus certas eis pensiones soliti estis percipere, portiones
vel antiquos reditus, quos in illis clerici ante tempora ipsius archiepiscopi
et postquam adeptus est archiepiscopatum habuerant, nullatenus praesumptione
temeraria minuatis, ne parochias ecclesiarum auctoritate vestra dividere
aliquatenus praesumatis.
|