CAP. XV.
Si electus ad secundam ecclesiam noluerit dimittere primam,
eligentes possunt resilire, et electum non acceptare.
Idem Genuensi Archiepiscopo.
Quum
non ignores, quod una ecclesia unius debeat esse sacerdotis, †mirabile gerimus et indignum, si uni
personae locum in pluribus ecclesiis velis concedere, et in episcopatu tuo
inducere consuetudinem ecclesiae Gallicanae, quae, quum unum ad plura recipiat beneficia
contra sacrorum canonum instituta, non comprobatur a nobis, licet non possit
prae multitudine delinquentium emendari. Quum igitur nuncius illius presbyteri, qui in duabus
ecclesiis locum habere contendit, et quidam clerici alterius ecclesiae, in qua locum se habere dicebat, ad
nostram praesentiam accesserint contra eum, nos attendentes, non esse
conveniens vel honestum, ut idem
presbyter locum habeat in duabus ecclesiis, volumus
et mandamus, quatenus ipsum illo
beneficio, quod habet, facias manere contentum. Quodsi forte archipresbyter et
clerici alterius ecclesiae in eum consenserint, eis nunc dissentientibus, cum
ipsorum scandalo non debet locum in ipsa ecclesia [vel] quaerere vel habere.
|