CAP. XVI.
Ordinato ad sacros per episcopum sine titulo, nemine
praesentante, ordinator vel successor compellitur in necessariis providere,
donec titulum habuerit.
Innocentius III. Zamorensi Episcopo.
Quum
secundum Apostolum qui altario servit vivere debeat de altari, et qui ad onus
eligitur repelli non debeat a mercede, patet a simili, ut clerici vivere
debeant de patrimonio Iesu Christi, cuius obsequio deputantur, ut ipsa nominis
ratio persuadet. Quum enim a XLHROS, quod est sors vel hereditas, clerici
appellentur, quia in sui ordinatione vel assumuntur in hereditatem Domini, vel
assequuntur hereditatem in ipso, ut vere possint psallere cum Propheta,
dicente: “Dominus pars hereditatis meae,” dignum est, ut ecclesiae stipendiis
sustententur, in qua et per quam divinis obsequiis adscribuntur. Licet autem
praedecessores nostri ordinationes eorum, qui sine certo titulo promoventur, in
iniuriam ordinantium irritas esse voluerint et inanes, nos tamen, benignius
agere cupientes, tam diu per ordinatores vel successores eorum provideri volumus
ordinatis, donec per eos ecclesiastica beneficia consequantur, ne forte clamores clericorum pauperum, quos
in aures Domini Sabaoth credimus introire indurata facie negligere videamur.
Inde est, quod, quum dilectus filius
G. lator praesentium a bonae memoriae G.
praedecessore tuo, sicut asserit,
fuerit ad subdiaconatum nullo praesentante promotus, [nec ullum sit ecclesiasticum beneficium assecutus,] fraternitati tuae per apostolica scripta
mandamus, quatenus, si eum hi, quibus examinationem ipsius duximus
committendam, te citato legitime, ut per te ipsum vel idoneum responsalem
intersis, et tam super idoneitate personae quam etiam super quantitate
beneficii prononere tibi liceat quicquid rationabiliter duxeris proponendum,
idoneum esse repererint et ecclesiastico
beneficio non indignum, tam diu ei vitae necessaria congrue subministres,
donec per te in Zamorensi ecclesia vel in
alia fuerit competens beneficium ecclesiasticum assecutus, sciturus pro certo,
quod, si per examinationem eorum fuerit repertus idoneus, et tu ei iuxta
mandatum nostrum neglexeris providere, quum hoc nobis per literas eorum
innotuerit, ad id exsequendum te per districtionem ecclesiasticam compellemus, quia, sicut nolumus iniusta praecipere, sic,
quum iusta praecipimus, volumus efficaciter exaudiri. [Dat. Lat. III. Non. April. 1198.]
|