CAP. XVII.
Qui hoc ignoranti scienter contulit praebendam, quam non
potuit, illa evicta aliam, quam potest, conferre tenetur. H. d. et est
singularis dispositio.
Idem Archiepiscopo Senonensi.
Inter
cetera, †[quibus ad universalis ecclesiae
regimen instruimur, ille, cuius gratia, non meritum nostrum, ad eiusdem regimen
nos provexit, mirum et mirabile nobis suae benignitatis reliquit exemplum, in
eo videlicet, quod sicut de B. Petro, cuius sumus, licet immeriti, successores,
a Domino factum esse videmus, infirma mundi elegit, ut fortia quaeque
confunderet misericorditer praevidens, quod qui saecularium pondus ante suam
vocationem sustinuerat passionum, fragilitatem humanae conditionis expertus,
fratribus suis melius compati sciret et commodius misereri, dum sibi conscius
de se haberet evidens in similibus argumentum. Haec vero ante oculos nostros
proponentes, postquam dilectus filius noster P. de Cassaneto seriem negotii sui
nobis exposuit, paterna super eum moti fuimus pietate, cuius factum, quum ex
certitudine rei, quam nos, dum olim minori fungeremur officio, tractaveramus,
in parte plenioris fidei testimonium adiuvaret, ad succurrendum ei et labores
ipsius inutiles relevandos, animi studium sollicitioris assumpsimus, ne
miseranda ipsius afflictio, quae iam ei perplexitatem dubiam minabatur, sedem
apostolicam expertem esse solitae misericordiae ac remedii debiti causaretur.]
Tibi siquidem satis credimus esse notum,
qualiter, Facta resignatione a [dilecto
filio] G. (de Bochar) quondam
canonico Laudunensi de praebenda eiusdem ecclesiae, quae per commutationem
praebendarum dilecto filio H. tunc
Siclunensi canonico a bonae memoriae
decano Remensi auctoritate apostolica assignari debebat, magister P. per [venerabilem fratrem nostrum] Laudunensem
episcopum de praebenda fuit investitus eadem, et tam in choro quam in capitulo per decanum et canonicos Laudunenses
adhibitis solennitatibus debitis iuxta Laudunensis ecclesiae consuetudinem
investitus. Super quo quum inter magistrum ipsum et dictum H. controversia
suborta fuisset, [et appellatio ad sedem
apostolicam interiecta, licet idem magister cum magnis laboribus et expensis ad
eandem sedem accedens, post diutinam exspectationem, quae sub intemperie
periculosi temporis imminente ipsum taedio multo et diversarum persecutionibus
incommoditatum affectum fere usque ad extrema deduxit, suum negotium contra memoratum
H. pro suo desiderio complevisset, eo tamen postmodum causa infirmitatis
absente ad instantiam saepefati H. tunc ad apostolicam sedem praesentis]
per bonae memoriae C. Papam
praedecessorem nostrum [de fratrum
consilio] omnia retractata fuerunt, sicque
ipse magister sua spe omnino frustratus [post destitutionem suam sedem apostolicam fuit iterum adire coactus,
nullum sibi videns remedium superesse, nisi eius desolationi multiplici sedes
apostolica duceret misericorditer providendum. Propter haec igitur et alia
multa, quae causam eius favorabilem reddiderunt, nos circa ipsum paternum
gerentes affectum, praedictis decano et canonicis Laudunensibus mandando
districte praecipimus, ut eundem magistrum, qui per dictum episcopum in eadem
ecclesia institutus fuisse dignoscitur et per ipsos in fratrem admissus, salvo
eo, quod de praefato H. sedes apostolica sententialiter diffinivit, non
obstante appellatione vel contradictione cuiuslibet, canonicum habeant tam in
choro quam in capitulo, et in aliis, quae ad canonicum pertinent, fraterna eum
caritate tractantes. Praeterea ipsis firmiter inhibemus, ne aliquem in
canonicum recipere aliquo modo praesumant, donec praedictus magister praebendae
beneficium in praefata ecclesia plenarie sit adeptus. Unde fraternitati tuae
per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si memorati decanus et
capitulum mandatum nostrum neglexerint adimplere, tu eos ad receptionem eius,
prout dictum est, faciendam sublato appellationis obstaculo per districtionem
ecclesiasticam, monitione tamen diligenti praemissa, compellere non omittas,
quoslibet, qui mandato apostolico se duxerint opponendos, eadem censura
compescens. Noveris autem, quod, quia nolumus, ut idem episcopus occasione
alicuius promissionis seu cuislibet auctoritate rescripti a sede apostolica
impetrati ad eludendum mandatum nostrum se valeate excusare,] Supra dicto
episcopo districte dedimus in
praeceptis, ut, donec idem magister in eadem ecclesia fuerit praebendale
beneficium assecutus, nulli alii praebendam modo
quolibet assignare praesumat; quod si forte praesumpserit, id irritum
decernimus [penitus] et inane. Decet
enim, ut, quia praebendam ei, quam de iure non potuit, assignavit, eam, quam de
iure potest, assignet, ne praebendam ei fraudulenter visus sit assignasse. [Dat. Romae ap. S. Petrum X. Kal. Mai. Pont.
nostr. Ao. I. 1198.]
|