CAP. XVIII.
Cassatur electio illius, qui possidet plures dignitates atque
praebendas, et idem, si detinetur aliquo vitio hic scripto.
Idem Episcopo et Cantori Tornacensibus.
Quum
iam dudum †[super electione dilecti filii
I. de Bethunia ad praeposituram Sicliniensem ad apostolicam sedem quaestio
perlata fuisset, quoniam super hoc omissio facta fuerat, suppressis nominibus
dignitatum, quibus idem I. dicitur abundare, et post appellationem ad nos
interpositam a dilecto filio decano et praeposito Suessionensibus confirmatio
exstitit impetrata, communi fuit deliberatione statutum, quod literae
commissoriae, tanquam per subreptionem obtentae, carerent pondere firmitatis,
et quod ex eis fuerat subsecutum. Porro dilectis filiis R. Sicliniensi canonico
pro se ipso, et R. archidiacono, et magistro W. canonicis suis, cum literis
eorum de rato, et Nicolao eiusdem ecclesiae canonico, qui praedicti I. se
nuncium asserebat, propter hoc ad Romanam ecclesiam accedentibus, consequenter
dilectum fratrem nostrum Hugonem tit. S. Martini presbyterum cardinalem dedimus
auditorem, in cuius praesentia multis hinc inde propositis redactis in
scriptum, et nobis etiam sub compendio reseratis, quoniam ex altera tantum
parte apparuit procurator, reliqua per contumaciam non adstante, non debuimus
super principali negotio aliquid definire, quum merita causarum partium
assertione pandantur.] Verum quoniam ab iam
dicto R. Siclunensi canonico praefato
I. de Bythinia quaedam obiecta fuere, quae
non decuit sub silentio praeteriri, multitudo videlicet tam dignitatum,
quam etiam praebendarum ambitionis et avaritiae vitium, cui nondum finem
imponens, contra definitionis nostrae tenorem et Lateranensis concilii statuta,
ad obtinendam praeposituram Siclunensem se ingerit et ingessit, et quod [in] die intrusionis suae ante
confirmationem praesumpserit ministrare, sicut et post confirmationem cassatam,
quam a Suessionensibus iudicibus
impetravit [obtentam, nos] per apostolica vobis scripta mandamus,
quatenus, si inveneritis praedictum I. habere plures alias dignitates atque
praebendas, aut aliquid aliud praemissorum, quod ad cassationem eius sufficiat,
inveneritis esse verum, ei super iam dicta praepositura sublato appellationis obstaculo silentium imponatis, ab impetitione
ipsius Siclunensem ecclesiam absolventes, quum multa per patientiam tolerentur,
quae, si deducta fuerint in iudicium, exigente iustitia non debeant tolerari.
|