CAP. XIX.
Recepto in canonicum, quam cito facultas se obtulerit,
debetur praebenda, et interim habebit quotidianas distributiones.
Idem Archiepiscopo et Archidiacono Senonensibus.
Dilectus
filius T. canonicus Linconiensis in
nostra praesentia constitutus proposuit, quod, quum de mandato bonae memoriae C. Papae praedecessoris
nostri G. quondam Linconiensis
episcopus quandam praebendam assignavit eidem in ecclesia Linconiensi, et eadem sibi per praedictum praedecessorem
nostrum fuerit confirmata, quia capitulum Lingonense ipsum ad eandem praebendam
recipere contemnebat, †dilecti filii
Clarevallensis et Longivadi abbates auctoritate [praedicti] praedecessoris
nostri, quum nollet aliquatenus a contradictione cessare, ipsum supposuerunt
ecclesiastico interdicto. Postmodum autem ad praesentiam nostram accedens, ad
dilectos filios Melundensem et Quinciacensem abbates obtinuit scripta nostra.
Sed quum per eos suam non potuisset iustitiam obtinere, nos venerabili fratri
nostro Remensi archiepiscopo, S. Romanae ecclesiae cardinali, tunc episcopo
Praenestino, apostolicae sedis legato, sicut asserit, dedimus in mandatis, ut
praedictam interdicti sententiam, sicut rationabiliter fuerat promulgata,
faceret appellatione postposita firmiter observari. Verum quum idem
archiepiscopus negotium prorogaret, et idem post labores multiplices fere de
promovendo ipso negotio desperasset, deficiens in expensis, Ad instantiam
Remensis archiepiscopi, tunc episcopi Praenestinensis, apostolicae sedis
legati, et auctoritate ipsius talis inter eum T. ex una parte, et venerabilem
fratrem nostrum R. episcopum et dilectos
filios canonicos Linconienses ex
altera compositio intercessit, quod ipso ab eis per manum praedicti archiepiscopi recepto in canonicum et in fratrem, et concesso sibi stallo in
choro et participatione qualibet divinorum, idem fructus praebendae alicuius eiusdem ecclesiae percipere non
deberet, nisi loco proximo vacaturae. †Licet
autem memoratum archiepiscopum sincera diligamus in Domino caritate, ipsiusque
velimus honori deferre, quia tamen in his, quae contra canonicas sanctiones
attentari noscuntur, ei deferre nec volumus nec debemus, quod ab eo illicite
factum est in hac parte duximus irritandum, quod licitum factum est approbantes.
Quum ergo dictum T. in canonicum recipi et
in fratrem canonicis non obviet institutis, et vacaturam exspectare
praebendam Lateranensi concilio non sit dubium obviare, nos, facto eiusdem
legati illicito reprobato, quod est licitum approbantes, quia videtur indignum,
ut is, qui receptus est in canonicum, praebendae beneficio
defraudetur, discretioni vestrae per
apostolica scripta mandamus, quatenus dictos episcopum et canonicos Lingonenses, si verum est quod asseritur,
ut ei praebendam, quum se facultas obtulerit, non differant assignare, monitione praemissa per censuram
ecclesiasticam appellatione postposita compellatis, facientes eidem
portiones quotidianas, quae fiunt in ecclesia memorata, sine diminutione
qualibet assignari, contradictores per
censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. [Dat. Rom. ap. S. Petrum XIII. Kal. Mai Ao.
IX. 1206.]
|