CAP. XXI.
Si duo electi ad aliquam dignitatem compromittant in iudices,
poterit iudex alterum confirmare, et alteri pro bono pacis de proventibus
provisionem facere. Ista est pulcherrima dispositio, et in toto corpore iuris
non habes consimilem.
Idem.
Nisi
essent viri providi et honesti tam ii,
qui ordinationem fecerunt, quam illi, circa quos est facta ordinatio in
ecclesia vestra super negotio prioratus, ordinationem illam valde suspectam
propter exempli perniciem haberemus. Quod ergo post concertationem diutinam
ordinatum est circa unum de duobus electis, ut ipse habeat prioratum, hoc ex
iurisdictione delegata secundum iustitiam videtur esse statutum. Quod autem
ordinatum est circa reliquum, ut ipse viginti libras de reditibus capituli, et
quadraginta libras de proventibus
prioratus percipiat annuatim, hoc secundum providentiam intelligitur esse
praeceptum ex arbitraria potestate, quum in delegatos fuerit compromissum, qui,
auctoritatem sibi retinendo commissam, se pro bono pacis et utilitatis hoc
ordinasse fatentur. Quia igitur haec ordinatio ab omnibus est recepta, possuntque
licite prior et capitulum de proventibus suis propter causas praedictas, non
quidem ex pactione partium, sed ex iussione iudicum provisionem huiusmodi
exhibere, nos eam hoc adhibito moderamine toleramus, ut ad praestationem
quadraginta librarum non dignitas prioratus, sed persona prioris maneat
onerata, ne forte [vel] circa
proventus aliqua videatur facta sectio prioratus ita, quod ipso priore defuncto
successor ipsius ad praestationem quadraginta librarum minime teneatur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VII. Id. Febr. Ao.
IX. 1207]
|