CAP. XXII.
Canonici privilegiati a Papa super certo numero, si sponte
receperunt aliquem supra numerum, contra impetrantes a Papa exceptione numeri
uti non possunt.
Idem Valdensi Episcopo et abbati Vatianensi.
Pro
illorum provisione (Et infra:) Pro dilecto filio magistro P. Audoen., qui
apud apostolicam sedem moram fecisse dignoscitur longiorem, nec adhuc erat
competens beneficium ecclesiasticum assecutus, licet ad ipsum esset idoneus
obtinendum, venerabili fratri nostro Burdegalensi archiepiscopo literis nostris praecipiendo mandavimus,
ut magistro P. in aliqua ecclesiarum suarum, ubi ei expedire cognosceret, omni dilatione et excusatione postpositis,
sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo competens
faceret beneficium assignari, contradictores ecclesiastica districtione
compescens, qui se ei ducerent super hoc
temere opponendos. Ipse autem archiepiscopus, sicut suis nobis literis
intimavit, attendens praefati magistri scientiam et probitatem, et illum
cognoscens idoneum ad tale beneficium obtinendum, post susceptionem mandati
nostri, decano et capitulo Xantonensibus auctoritate nostra mandavit, ut
ipsum pro reverentia sedis apostolicae
admitterent in canonicum et in fratrem, et
fraterna caritate tractarent. Quumque precibus
eius et mandatis nostris iidem reluctarentur canonici, ac indulgentiam de
quadragenario canonicorum numero ei opponerent, quam a sede apostolica iactitant se habere, quia idem archiepiscopus manifeste cognovit, illos in elusionem mandati nostri et sua indulgentia eis concessa
irreverenter abuti, et non tantum XL.
tunc esse canonicos in eadem ecclesia, sed plures constitit illi evidenter,
praedictum magistrum de praebenda et canonia Xantonensis ecclesiae cum consensu et voluntate tua, frater
episcope, et prudentum virorum consilio investivit, contradictores vinculo
excommunicationis adstringens. (Et infra:)
Quia vero quod per dictum archiepiscopum de memorato magistro auctoritate
nostra provide factum est firmitatem debitam
volumus obtinere, discretioni vestrae per
apostolica scripta mandamus et
districtius praecipimus, quatenus, si vobis constiterit, praedictos
canonicos indulgentiam quam habent de certo canonicorum numero, non servasse,
et aliquem ultra constitutum numerum in canonicum auctoritate propria
recepisse, quum nobis legem imponere non debeant, quam ipsi negligunt
observare, latam in ipsos excommunicationis sententiam a praedicto
archiepiscono tamdiu denuncietis auctoritate
nostra sublato cuiuslibet contradictionis
et appellationis obstaculo servandam, donec saepe dictum magistrum
recipiant in canonicum et ea, quae ad canonicatum pertinent, cum stallo chori
et loco capituli ei studeant assignare.
|