CAP. X.
Non valent rescripta, per quae incerti iudices dantur, vel futura negotia
committuntur.
Idem.
Ad haec sumus in sede iustitiae disponente Domino constituti, ut quae contra iustitiam
attentantur nostra sollicitudine ad rectitudinis tramitem revocentur etc. (Et infra:) Proinde Significatum est nobis, quosdam in provinciae tuae partibus
tales, ut asserunt, de cancellaria nostra literas recepisse, per quas eorum
omnia negotia unius iudicis vel plurium, quos sibi elegerint, arbitrio
committuntur, sicque fit, ut, si aliquem pulsare voluerint, examen ordinarii
iudicis non requirant, sed ad unum iudicem vel plures delegatos sibi propitios
et exinde parti adversae suspectos
super examinanda quaestione recurrant. Quod
quantum sit Deo contrarium et sacris canonibus inimicum, nemo ambigit, qui vel
modicam notitiam canonicae institutionis apprehendit. Tales itaque literas a
cancellaria nostra non credimus prodiisse, vel, si forte prodierint,
conscientiam nostram, quae diversis occupationibus impedita singulis
examinandis non sufficit, effugerunt. Nos igitur huic morbo celeri volentes
obviare remedio, fraternitati tuae per
apostolica scripta mandamus quatenus, si literas tales in provincia tua vel impetratas vel deinceps impetrandas
inveneris, eas carere viribus nostra auctoritate decernas, et ne ab aliquo in iudicium admittantur super quacunque quaestione
prohibeas.
|