CAP. XXV.
Si ad unum canonicatum et praebendam duo sunt recepti
simpliciter, receptio non tenet, etiam interveniente apostolica auctoritate. H.
d. et est notabile cap., quare tene semper mente et nota ipsum.
Idem Trecensi Episcopo.
Dilecto
filio nostro P. tit. sanctae Pudentianae presbytero cardinali dilectis filiis R. [de Avalon]
cellerario Trecensi et R. [de Noa] clerico procuratori tuo auditore
concesso, idem cellerarius proposuit coram eo, quod, quum in manibus Remensis
archiepiscopi, tunc apostolicae sedis legati, intendentis providere G. nepoti
suo in Trecensi ecclesia, praebendam, quam ibi obtinebat, liberaliter resignavit,
dictus legatus praefatum G. et eundem cellerarium in canonicos Trecenses
instituit, et ambobus capitulum Trecense stallum in choro, et locum in
capitulo, et idem archiepiscopus supra dictae praebendae fructus dividendos
communiter assignarunt, donec idem G. integrum esset ecclesiae praebendale stipendium assecutus, †in eos, qui contra venire praesumerent, excommunicationis sententia
promulgata. Quorum receptionem procurator generalis [bonae memoriae] praedecessoris tui, in partibus Constantinopolitanis
tunc agentis, postmodum approbavit. Dictus quoque cellerarius lectionem et
evangelium in hebdomada sua [postea]
legisse dignoscitur, et tam decani quam episcopi electioni et aliorum
negotiorum tractatibus sicut canonicus Trecensis interfuit, et domum quandam
per capitulum memoratum obtinuit, quae non nisi canonico consueverat assignari.
Tuque, quum ad eandem accessisses ecclesiam consecratus, eum cum canonicis
aliis ad osculum recepisti, quum tamen
tunc temporis non nisi canonici ad
osculum admittantur, et eidem super praedictis non movisti per biennium
quaestionem. Propter quod petiit, ut te ab ipsius super hoc molestatione
indebita compescere dignaremur. †Verum
dictus R. procurator tuus proposuit ex adverso, quod, quum idem cellerarius
praebendam suam in praedicti archiepiscopi Remensis manibus resignasset, ipse
de medietate [illius nepotem suum, et
de medietate] alia dictum cellerarium
investivit, [quam adhuc detinere
praesumit in tuum praeiudicium et gravamen, non permittens te libere de ipsa
disponere, prout ad te dignoscitur pertinere. Et licet ad dilectos filios
decanum et magistros G. Cornutum Parisiensem et S. Remensem canonicos super hoc
nostrae fuerint literae impetratae, cellerarius demum ad nos frustratorie
appellavit, ut te posset gravare laboribus et expensis.] Idem quoque Procurator tuus proposuit ex
adverso, quod, quum in Trecensi ecclesia
institutus olim fuerit certus canonicorum numerus et capituli iuramento
firmatus, supra dictus archiepiscopus, qui, etsi legatus fuisset in Teutonia,
in Senonensi tamen provincia eidem non fuit officium legationis iniunctum,
institutionem huiusmodi facere non potuit ut legatus, quin immo, etsi legatus
in eadem provincia exstitisset, ad unicum tamen ius spirituale, quod vacabat ibidem, insimul duos canonicos
instituere praedicto legato non licuit contra
canonicas sanctiones. Nam si duo unicam praebendam haberent, id esset
contra Turonense concilium, quod praebendarum inhibet sectionem. Si vero duobus
in canonicos et fratres receptis uni
tantum praebenda daretur, sub exspectatione alius contra Lateranense concilium
remaneret. Praeterea licet in ecclesia, in qua non est certus numerus
praebendarum, nulla etiam praebenda
vacante in canonicum quis possit assumi, quum intelligatur ad quoddam ius
eligi, quod ex electorum assensu de novo creatur, et cum electo in canonicum
nascitur et desinit cum defuncto, in ecclesia tamen, quae determinatum habet
numerum praebendarum, uno duntaxat
individuo iure vacante, duo simul eligi non possunt ad illud eo, quod huiusmodi
spirituale ius dividi seu communicari nequeat inter eos; quanquam interdum hi,
ad quos spectat electio, de communi assensu augmentare valeant numerum
praebendarum, quoddam ius spirituale de novo creando, nisi forte statutum
aliquod obviaret, quod esset iuramento firmatum, vel cui sedis apostolicae
confirmatio accessisset, huiusmodi clausula prohibitionis adiecta, ut, si
quicquam contra id fieret, non valeret. Propter quod institutionem praefatam
nullam fuisse dictus asseruit procurator, quum in Trecensi ecclesia, sicut praemissum est, certus sit
praebendarum numerus, quem capitulum vel legatus augmentare minime intendebat
vel ius aliquod de novo creare, [quod ex
eo argui proponebat, quia non fuit unus ad vacantem praebendam et alius
simpliciter institutus, sed ad praebendam unicam supradicto modo vacantem
exstiterunt ambo recepti. Sed nec Trecense capitulum, ad quod praebendarum
collatio nullatenus pertinebat, vel dictus procurator praedecessoris tui
receptionem huiusmodi approbare potuit, utpote contra canones attentatam. Tibi
quoque nequaquam obfuisse dicebat, quod cellerarium praefatum ad osculum inter
canonicos Trecenses admiseras, vel quod aliquanto tempore super hoc negotio
siluisti, quum tunc temporis ecclesiae tuae consuetudines, et quae in ea minus
legitime facta fuerant, ignorares. Ad haec autem cellerarius sic respondit,
quod, quum idem archiepiscopus in Trecensi capitulo suae legationis literas
legi fecerit, et legatus eo tempore ab omnibus haberetur, an legatus in illa
provincia fuerit, non debebat ulterius in dubium revocari, maxime quum tu in
praedictis literis, quas obtinueras contra eum, memoratum archiepiscopum
legatum duxeris nominandum. Adiecit insuper, quod licite quis ad spiritualem
fraternitatem eligi potest in canonicum et in fratrem, nulla etiam praebenda
vacante, argumentum ad hoc cuiusdam epistolae decretalis inducens, in qua
legitur, quod, quum T. clericus, nulla in Lingonensi ecclesia praebenda
vacante, ab episcopo et canonicis Lingonensibus supradicti archiepiscopi
iudicis delegati a nobis interveniente auctoritate in canonicum receptus
fuisset et fratrem ita, quod nullius praebendae fructus perciperet, nisi loco
proximo vacaturae, nos attendentes, quod dictum T. in canonicum et fratrem
recipi non occurrebat canonicis institutis, et vacaturam exspectare praebendam
Lateranensi concilio non esset dubium obviare, illicito reprobato quod licitum
erat duximus approbandum. Unde quum videretur indignum, ut is, qui receptus
erat in canonicum et in fratrem, praebendae beneficio fraudaretur, episcopo et
canonicis Lingonensibus dedimus in mandatis, ut, si res taliter se haberet,
eidem T. praebendam, quum se facultas offerret, assignare curarent. Allegavit
insuper, quod ab apostolica sede frequenter huiusmodi literae impetrantur, ut
in ecclesia, in qua certus est numerus praebendarum, nulla praebenda vacante
recipiatur quis in canonicum et fratrem, et eidem praebenda, quum se facultas
obtulerit, conferatur. Item, licet Turonense concilium sectionem inhibeat
praebendarum, nihilominus tamen Romana ecclesia receptionem eorum, qui ad
dimidias praebendas assumpti sunt, in canonicos approbando, nonnunquam sectas
praebendas eis praecipit integrari. Sed ad hoc fuit ex adverso responsum, quod
etsi Romanus Pontifex dimidiatam quoad temporales proventus praebendam contra
concilium Turonense illi quandoque praecipiat integrari, cui ius spirituale
vacans fuerat cum debita integritate collatum, pro eo tamen, quod ad huiusmodi
dimidiam de facto, quum de iure non valeat, est receptus, id mandare minime
consuevit, et ex plenitudine potestatis ad unicum ius spirituale non vacans
aliquem recipi utilitate vel necessitate pensata valeat indulgere, sicut de
Augustino in canone invenitur, qui novo modo provectus et consecratus
episcopus, incolumi Valerio episcopo ecclesiae Hipponensis accessit in
cathedra, non successit. Et sicut de non vacante praebenda, concessa tamen et
confirmata per Romanum Pontificem cuidam clerico in ecclesia Lingonensi et per
exsecutorem ipsius ad eandem etiam non vacantem recepto in praeallegata legitur
decretali, praefatus tamen archiepiscopos, qui, etsi legatus fuisset in
provincia, absque nostra saltem licentia speciali contra iuris scripti tenorem
ad unicum ius spirituale, quod vacabat in ecclesia supradicta, in qua certus
erat numerus praebendarum, instituere non potuit nepotem et cellerarium
supradictos, quum hoc non solummodo Turonensi, sed etiam Lateranensi concilio
obviaret, maxime quum nec novum ius creare intenderet, nec praebendarum numerum
augmentare, quod inde colligitur, quia resignatione cellerarii procurata eosdem
instituit ad unicam praebendam vacantem.] Unde nos, his et aliis intellectis, ante dictum cellerarium, quem praebendam constitit prius libere
resignasse, ad restitutionem eorum, quae ratione praedictae institutionis
tenebat, de consilio fratrum nostrorum
sententialiter duximus condemnandum, ei super praebenda ipsa vel eius parte
silentium imponentes ita, quod per hoc praedicto G. nullum praeiudicium
generetur, maxime quum res inter
alios acta regulariter aliis non obsistat iuxta
canonicas et legitimas sanctiones. [Nulli
ergo etc. Dat. Romae ap. S. Petr. Kal. Mai. Pont. nostr. Ao. XIII. 1210.]
|