CAP. XXVI.
De una praebenda vacante possunt fieri duae, si eius
suppetant facultates; alias dividens integrare tenetur.
Idem.
Vacante
quadam praebenda in ecclesia tua, duas ex ea constituens, ad illas de consensu
capituli tui duos canonicos assumpsisti, quorum altero apud sedem apostolicam viam universae carnis ingresso, praebendam,
quam defunctus habuerat, quidam clericus nomine Hippolytus fuit auctoritate
sedis apostolicae assecutus. Verum quum idem Hippolytus te super integritate
praebendae per quasdam nostras literas inquietet, et alius idem ius adversus te
se habere proponat, quid facere debeas requisisti. Super quo fraternitati tuae sic duximus
respondendum, quod, quum Turonensis statuta concilii sectionem inhibeant
praebendarum, teneris utrique de his, quae vacare contigerit, integrare
praebendam, nisi forte rationabili
causa de vacante praebenda supradicta duae fuerint constitutae, ac tot sint
utriusque proventus, quod per utramque sit utrique provisum in beneficio
competenti. [Tu denique etc. Dat. Lat.
VI. Id. Ian. Pont. nostr. Ao. XVI. 1214.]
|