CAP. XXVII.
Si Papa mandat capitulo, ut aliquem in canonicum recipiant,
et praebendam, si qua vacat, conferant, si de mandato scientes alii conferunt,
coguntur primum recipere, et de reditibus ecclesiae loco beneficii providere,
donec praebendam habeat.
Idem Vercellensi Episcopo.
Dilectus
filius G. clericus, pro quo canonicando
in ecclesia Novariensi scripseramus, quod intendebat per nostras literas non
obtento, contra canonicos eiusdem nobis exposuit conquerendo, quod, quum
pro eo ad Novariense capitulum mandatum apostolicum misissemus, ut eum in
canonicum reciperent et in fratrem, praebendam, si qua tamen tunc vacabat, conferentes eidem, †ipsi non solum mandatum apostolicum noluerunt adimplere, verum etiam
praebendam vacantem, quam mandavimus illi conferri, alii praesumpserunt assignare.
Unde petebat a nobis, ut quae de ipso inceperamus exsequi dignaremur. Magister
autem Gregorius Novariensis ecclesiae procurator proponebat econtra, quia, quum
in illa ecclesia nulla vacaret praebenda, praedictus clericus ad apostolicam
sedem accedens falso in ecclesia ipsa nobis suggessit vacare praebendam, et ad
suggestionem falsam super receptione sua literas impetrarat. Unde, quum mendax
precator carere debeat impetratis penitus, idem procurator ab impetitione
ipsius ecclesiam postulabat absolvi. Quum igitur coram dilecto filio nostro G.
S. Gregorii ad Velum aureum diacono cardinali, quem eisdem dedimus auditorem,
super his diutius litigarent, et idem cardinalis quae fuerant proposita coram
eo nobis retulit diligenter, Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si tibi constiterit,
quod in Novariensi ecclesia praebenda vacaret tempore, quo super praebenda eiusdem ecclesiae canonici nostras literas
receperunt, quum eam penitus alii in
elusionem mandati nostri duxerint conferendam, eundem clericum, si non alibi habet sufficiens beneficium
ecclesiasticum, iuxta tenorem prioris
mandati nostri a praedictis clericis in canonicum recipi, et sibi de
reditibus ipsius ecclesiae singulis
annis competentes assignari
proventus, donec ei sit in beneficio praebendali provisum.
|