CAP. XXVIII.
Habens personatum vel beneficium curatum, si secundo tale
receperit, vacat primum; quod si retinere contenderit, etiam secundo
privabitur. Hoc primo. Et is, ad quem spectat beneficii curati collatio, licite
confert statim, quum institutus aliud recepit, et, si infra sex menses non
conferat, devolvitur ad alium collatio, et aliter ponitur. Hoc secundo. Cum
sublimibus vero et literatis personis circa pluralitatem beneficiorum
incompatibilium solus Papa dispensat. Hoc tertio. Hoc dicit istud cap. utile et
famosum.
Idem in concilio generali.
De
multa providentia fuit in Lateranensi concilio prohibitum, ut nullus diversas
dignitates ecclesiasticas vel plures ecclesias parochiales reciperet contra
sacrorum canonum instituta; alioquin [et]
recipiens sic acceptum amitteret, et largiendi potestate conferens privaretur.
Quia vero propter praesumptiones et quorundam cupiditates nullus hactenus aut
rarus de praedicto statuto fructus provenit: nos evidentius et expressius
occurrere cupientes praesenti decreto statuimus, ut, quicunque receperit
aliquod beneficium, curam habens animarum annexam, si prius tale beneficium
habebat, eo sit ipso iure privatus, et, si forte illud retinere contenderit,
etiam alio spolietur. Is quoque, ad quem prioris spectat donatio, illud post
receptionem alterius libere conferat, cui merito viderit conferendum, et, si
ultra sex menses conferre distulerit, non solum ad alios secundum Lateranensis
concilii satutum eius collatio devolvatur, verum etiam tantum de suis cogatur
proventibus in utilitatem ecclesiae cuius est illud beneficium, assignare,
quantum a tempore vacationis ipsius ex eo
constiterit esse perceptum. Hoc idem in personatibus esse decernimus
observandum, addentes, ut in eadem ecclesia nullus plures dignitates aut
personatus habere praesumat, etiamsi curam non habeant animarum. Circa sublimes
tamen et literatas personas, quae maioribus sunt beneficiis honorandae, quum
ratio postulaverit, per sedem apostolicam poterit dispensari.
|