CAP. XXIX.
Concilium provinciale a beneficiorum collatione suspendit
eos, qui post secundam correctionem indignis beneficia conferunt: providet
etiam, quis interim beneficia conferat, et illam suspensionem relaxat solus
Papa, vel solus patriarcha.
Idem in eodem.
Grave
nimis est et absurdum, quod quidam ecclesiarum praelati quum possint viros
idoneos ad ecclesiastica beneficia promovere, assumere non verentur indignos,
quibus nec morum honestas, nec literarum scientia suffragatur, carnalitatis
sequentes affectum, non iudicium rationis; unde quanta ecclesiis damna
proveniant, nemo sanae mentis ignorat. Volentes igitur huic morbo mederi, praecipimus,
ut praetermissis indignis idoneos assumant, qui Deo et ecclesiis velint et
valeant gratum impendere famulatum, fiatque de hoc in provinciali concilio
diligens inquisitio annuatim ita, ut qui post primam et secundam correctionem
fuerit repertus culpabilis, a beneficiis conferendis per ipsum concilium
suspendatur, instituta in eodem concilio persona provida et honesta, quae
suspensi suppleat defectum in beneficiis conferendis. Et hoc ipsum circa
capitula, quae in his deliquerint, observetur. Metropolitani vero delictum
superioris iudicio relinquatur, ex parte concilii nunciandum. Ut autem haec
salubris provisio pleniorem consequatur effectum, huiusmodi suspensionis
sententia praeter Romani Pontificis auctoritatem aut proprii patriarchae minime
relaxetur, ut in hoc quoque quatuor patriarchales sedes specialiter honorentur.
|