CAP. XXX.
Rector ecclesiae, non obstante consuetudine episcopi, vel
patroni, debet de reditibus ecclesiae sufficientem habere portionem. H. d.
usque ad §. Qui vero. (Qui vero etc.:) Privatus est parochiali ecclesia rector
in ea non residens, nisi sit annexa dignitati vel praebendae, quo casu debet
ibi habere perpetuum vicarium. Et in fine prohibet in fraudem rectoribus de
ipsius proventibus pensionem in beneficium dari. H. d. Vel sic: non residens in
ecclesia parochiali, vel non ponens vicarium, quando est annexa beneficio
maiori, privatus est ea. H. d.
Idem in eodem.
Exstirpandae
consuetudinis vitium in quibusdam partibus inolevit, quod scilicet parochialium
ecclesiarum patroni et aliae quaedam personae proventus ipsarum sibi [paene] penitus vindicantes, presbyteris
earundem servitiis deputatis relinquunt adeo exiguam portionem, quod ex ea
nequeant congrue sustentari. Nam, ut pro certo didicimus, in quibusdam
regionibus parochiales presbyteri pro sua sustentatione non obtinent nisi
quartam quartae, id est sextam decimam decimarum. Unde fit, ut in his
regionibus paene nullus inveniatur sacerdos parochialis, qui ullam vel modicam
habeat peritiam literarum. Quum igitur os bovis ligari non debeat triturantis,
sed qui altario servit de altari vivere debeat, statuimus, ut, consuetudine
qualibet episcopi vel patroni, seu cuiuslibet alterius non obstante, portio
presbyteris ipsis sufficiens assignetur. Qui vero parochialem habet ecclesiam,
non per vicarium, sed per se ipsum illi deserviat in ordine, quem ipsius
ecclesiae cura requirit, nisi forte dignitati vel praebendae parochialis
ecclesia sit annexa. In quo casu concedimus, ut is, qui talem habet praebendam vel dignitatem, quum oporteat eum in
maiori ecclesia deservire, in ipsa parochiali ecclesia idoneum et perpetuum
habeat vicarium canonice institutum, qui, ut praedictum est, congruentem habeat
de ipsius ecclesiae proventibus portionem; alioquin illa se sciat auctoritate
huius decreti privatum, libere alii conferenda, qui velit et possit quod dictum
est adimplere. Illud autem penitus interdicimus, ne quis in fraudem de
proventibus ecclesiae, quae curam habere debet proprii sacerdotis, pensionem
alii quasi pro beneficio conferre praesumat.
|