Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS V.   DE PRAEBENDIS ET DIGNITATIBUS.
      • CAP. XXXI.   Non debent religiosi ecclesias vel decimas a laicis sine dioecesanorum consensu recipere, excommunicatos vel interdictos ad divina admittere, in ecclesiis quoque, quae ad eos non pleno iure pertinent, instituere vel destituere; sed praesentabunt dioecesanis ad eas viros idoneos.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XXXI.

 

Non debent religiosi ecclesias vel decimas a laicis sine dioecesanorum consensu recipere, excommunicatos vel interdictos ad divina admittere, in ecclesiis quoque, quae ad eos non pleno iure pertinent, instituere vel destituere; sed praesentabunt dioecesanis ad eas viros idoneos.

 

Idem in eodem.

 

In Lateranensi concilio noscitur fuisse prohibitum, ne quilibet regulares ecclesias seu decimas sine episcoporum consensu de manu laici praesumant accipere, nec excommunicatos vel nominatim interdictos admittant aliquatenus ad divina. Nos autem id fortius inhibentes, transgressores digna curavimus animadversione punire, statuentes nihilominus, quatenus in ecclesiis, quae ad ipsos pleno iure non pertinent, iuxta eiusdem concilii statuta episcopis instituendos presbyteros repraesentent, ut illis de plebis cura respondeant, ipsis vero pro rebus temporalibus rationem exhibeant competentem, institutos vero removere non audeant episcopis inconsultis. Sane adiicimus, ut illos repraesentare procurent, quos vel conversatio notos reddit, vel commendat probabile testimonium praelatorum.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License