CAP. XXXIII.
Propter paupertatem praebendarum ecclesiae cathedralis
possunt eis annecti capellae, reservata ipsarum presbyteris congrua
portione.
Idem Vesprimensi Episcopo.
Exposuisti
nobis in nostra praesentia constitutus,
quod ecclesiae tuae canonici, diminuta ipsorum provisione a tempore concilii
generalis, quum eis extunc non fuerint ad eorum sustentationem concessae
capellae, sicut ante fieri consuevit, de reditibus praebendarum suarum, quum nimis sint exiles, nequeunt
sustentari, †propter quod plures ipsorum
eadem ecclesia relicta in eiusdem clericatus coguntur opprobrium aliorum se
obsequiis mancipare. Unde humiliter supplicuisti, ut de capellis eisdem
provisionem eorum de nostra permissione tibi ampliare liceret. Quia vero per
hoc statutis derogaretur eiusdem concilii, quae servari volumus inconcusse, te
in hac parte nequivimus exaudire. Verum illorum paupertati paterno compatientes
affectu, et tibi etiam, prout exposcit devotionis tuae meritum, gratiam facere
cupientes, fraternitati tuae de qua plenam fiduciam obtinemus, praesentium
auctoritate committimus, ut, Si evidens necessitas vel utilitas exigat,
praebendas ecclesiae tuae poteris de capellis in perpetuum annectendis eisdem,
sicut discretione praevia expedire videris, augmentare, reservata tamen congrua
singularum capellarum presbyteris
portione. [Nulli ergo etc. Dat. Later.
IV. Kal. Febr. 1225.]
|