CAP. XXXIV.
Licet ecclesia ex donatione laici beneficium conferat, tenet
illius beneficii impetratio, de hoc mentione non habita.
Idem Episcopo et Priori et Archidiacono Herfordensibus.
Dilectus
filius G. pauper clericus nobis
proposuit, quod, quum decano et capitulo ecclesiae
beati Martini Andegavensis preces direxerimus et praecepta, ut ipsum, quam
cito facultas se offerret, in canonicum reciperent et in fratrem, vobis super
hoc exsecutoribus sibi datis, vacantibus
interim duabus in ecclesia praefata praebendis, dictus clericus, ut mandatum
nostrum exsequeremini circa ipsum, a vobis cum instantia postulavit. Sed
quia ipsorum decani et capituli
procurator excipiendo proposuit, nostras
super hoc literas non valere pro eo, quod in eis mentio non fiebat, quod
praefatus decanus ex donatione regis praebendarum eiusdem ecclesiae collationem
haberet, vos mandati nostri exsecutores non esse interloquendo dixistis, et sic
illae duae praebendae, quae medio
tempore vacaverunt, aliis sunt collatae, †et
dictus clericus occasione huiusmodi, quam vos malitiose recepisse videmini,
remansit hactenus sua provisione frustratus, propter quod idem nostram
audientiam appellavit, appellationi cuius dicimini detulisse. Nolentes igitur,
ut saepe dictus clericus frustratus a vobis literarum nostrarum commodo
ulterius suspendatur, vobis firmiter Mandamus, quatenus, occasione
huiusmodi, quam reputamus frivolam, non obstante, mandatum nostrum ad vos pro ipso directum taliter sine
difficultate qualibet exsequi procuretis, quod ipse propter hoc ad nos ulterius non recurrat, nec vos possitis de
inobedientia reprehendi, quae idolatriae comparatur.
|