CAP. XXXVII.
Clerici ignobiles et non eminentis scientae propter hoc non
debent a praebendis repelli, etiam in ecclesia, quae tales admittere non
consuevit.
Idem.
Venerabilis
frater noster Portuensis episcopus supplicavit, ut, quum quandam praebendam,
quae in Argentinensi ecclesia tamdiu vacaverat, quod donatio eius erat ad sedem
apostolicam devoluta, I. clerico contulerit, dum in illis partibus legationis
officio fungeretur, suam collationem benigno prosequeremur affectu. Verum
procurator Argentini capituli proposuit ex adverso, quod idem capitulum, hoc
audito, consuetudinem allegans antiquam inviolabiliter observatam, iuxta quam
nullum, nisi nobilem et liberum, et ab utroque parente illustrem, honestae
conversationis ac eminentis scientiae, in suum consortium hactenus admiserant,
ne contra hoc fieret, maxime quum nulla tunc praebenda vacaret, antequam
monitorias vel exsecutorias literas recepisset, ad sedem apostolicam
appellavit. (Et infra:) Nos igitur
attendentes quod non generis, sed virtutum nobilitas vitaeque honestas gratum
Deo faciunt et idoneum servitorem, ad cuius regimen non multos secundum carnem
nobiles et potentes elegit, sed ignobiles ac pauperes eo, quod non est
personarum acceptio apud ipsum, et vix ad culmina dignitatum, nedum praebendas
viri eminentis scientiae valeant reperiri, exceptiones huiusmodi non duximus
admittendas. (Et infra:) Discretioni
vestrae mandamus, quatenus, si vobis constiterit, praedictam praebendam
vacasse, quando ipsam dicto I. contulit episcopus memoratus, ipsum ad eam
recipi faciatis.
|