CAP. V.
Episcopo, qui propter morbum incurabilem pastorale officium
exercere non potest, dandus est coadiutor.
Innocentius III. Arelatensi Archiepiscopo.
Ex
parte fuit propositum coram nobis,
quod, quum venerabilis frater noster
Aurasiensis episcopus gravi et incurabili morbo fere iam per quadriennium labotaverit ita, quod pastorale officium non potuit, nec potest ullatenus exercere, nobilis vir de Baucio princeps terrae
illius, consules ac cives civitatis
eiusdem a te postulant incessanter, ut tam
ipsis quam Aurasicensi ecclesiae,
quum sis metropolitanus eorum, studeas providere. Verum quum tu ipsum ad cessionem compellere non
possis, nec debeas ullo modo, nec afflictio afflictio sit addenda, immo potius sit ipsius miseriae miserendum, eo, quod
idem vir bonus exstiterit et honestus,
et ecclesiam salubriter sibi commissam gubernaverit, quid super his agere debeas, sedem duxisti apostolicam consulendam.
Nos igitur volentes tam praefato episcopo quam ecclesiae suae salubriter providere, fraternitati tuae taliter respondemus et per
apostolica scripta mandamus, quatenus illi coadiutorem associes virum
providum et honestum, per quem tam episcopo quam populo sibi commisso utiliter consulatur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. IV. Non. Dec. Pont. nostr. Ao. VII. 1204.]
|