Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS VII.   DE INSTITUTIONIBUS.
      • CAP. V.   Quum in ecclesiis oportet extraneos institui, non debent institui clerici certae originis tantum, sed undecunque sint; dum tamen sint idonei.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. V.

 

Quum in ecclesiis oportet extraneos institui, non debent institui clerici certae originis tantum, sed undecunque sint; dum tamen sint idonei.

 

Innocentius III. S. Marcelli et S. Susannae cardinali apostolicae sedis legato.

 

Ad decoremet commodum tam ecclesiae S. Sophiae, quam aliarum ecclesiarum, quae sunt in urbe Constantinopolitana constructae, noscitur pertinere, ut literati viri et morum honestate conspicui, de quibuslibet mundi partibus venientes, institui debeant in eisdem. Verum Sicut nostris auribus est suggestum, venerabilis frater noster Constantinopolitanus patriarcha, eorum immemor, quae sibi suggesimus viva voce ac postmodum per scripta mandavimus, si tamen ad ipsum nostrae literae pervenerunt, aliarum nationum clericos spernens, Venetos tantum in Constantinopolitanis ecclesiis satagit collocare, non attendens, quod in omni gente qui facit iustitiam acceptus est Deo, nec sanctuarium Dei convenit iure hereditario possideri. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus moneatis eundem, ut viros religiosos, honestos et literatos, et alias idoneos, undecunque originem duxerint, in praedictis ecclesiis, et maxime in maiori, instituere non postponat; alioquin indignum se reddet, ut vos aliarum clericos nationum ad eius obedientiam compellatis; praesertim quum ipsi propter hoc ad nostram duxerint audientiam appellandum. Nec dissimulare potestis, quin hoc nostris auribus intimetis, ut ex hoc ipso, an verum sit quod super hoc Venetis dicitur promisisse, coniicere valeamus. Si qui vero clerici per vos vel alterum vestrum sunt in praedictis ecclesiis instituti, appellatione postposita faciatis eos pacifica possessione gaudere, amotos sicut iustum fuerit per censuram ecclesiasticam appellatione remota facientes restitui ad easdem [Quod si non Dat. etc. Ferentini XI. Kal. Iul. Ao. IX. 1206.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License