CAP. VI.
Institutiones et custodiae possunt de iure speciali ad non
episcopum pertinere, et pendente lite cum diocesano defenditur in possessione.
H. d. Vel sic: Si possidet ius instituendi is, ad quem de iure communi non
spectat, pendente iudicio proprietatis in posessione defenditur.
Idem Heliensi Episcopo et Archidiacono Norvicensi.
Quum
venissent ad apostolicam sedem dilecti
filii magister Honorius archidiaconus Richemundiae, et magister Columbus subdiaconus noster I. de Eboraco, et R. Avenel et
procuratores venerabilis fratris nostri
Eboracensis archiepiscopi, eos in
consistorio nostro duximus audiendos. Ex parte archiepiscopi memorati fuit propositum, quod
institutio personarum et custodia ecclesiarum vacantium ad eum in dioecesi sua
spectat tam de iure communi quam de consuetudine generali. Verum quidam
praedecessores ipsius quibusdam archidiaconis Richemundiae tam institutionem
quam custodiam personaliter commiserunt, eas
sibi alicuius tempore retinentes, et libere, sicut spectabat ad eos, utentes
eisdem ita, quod archiepiscopus, qui Eboracensi ecclesiae modo praeest, W. de
Chimil., quondam archidiacono Richemundiae, illas ad preces inclitae Recordationis
Ricardi regis Anglorum de gratia speciali concessit, et eo in episcopum post
electo sibi retinuit tanquam suas. †[Quumque
archidiaconatum illum praedicto magistro intenderet assignare, tam ante
concessionem, quam in concessione ipsius expressit, quod tam institutiones sibi
quam custodias reservabat. Cui archidiaconus ipse respondit, quod contra Deum
ageret et iuri canonico derogaret, si institutiones ecclesiarum sibi usurpare
praesumeret, quae soli archiepiscopo competebant. Deinde libertatibus ipsis renuntians,
renunciationem suam redegit in scriptis: et ad maiorem cautelam sigillo proprio
roboravit, ac tandem quod eis se nullatenus immisceret, corporaliter praestitit
sacramentum.] Inter alia vero archidiaconus ipse respondit, quod, quum inclytae recordationis primus Henricus
rex Angliae apud Carleolum sedem episcopalem vellet de novo creari, quia ex hoc
archidiaconatus Richemundiae laedebatur, rex ipse a bonae memoriae T.
archiepiscopo Eboracensi humiliter postulavit, ut in recompensationem cuiusdam
partis, quae subtrahebatur archidiaconatui memorato, ei praedictas concederet
dignitates, archiepiscopus autem
annuit precibus postulantis et tam institutiones quam custodias, non
personaliter archidiacono, qui tunc erat, sed perpetuo de consensu Eboracensis capituli archidiaconatui
reali et liberali concessione
donavit. Quum autem archidiaconatus ipse in continua possessione tam istarum
quam aliarum etiam libertatum
multorum archiepiscoporum, regum et
archidiaconorum temporibus exstitisset, et saepe
dictus archiepiscopus sine conditione qualibet concessisset ipsum eidem,
post concessionem asseruit, quod ipsum cum
omnibus libertatibus suis concesserat, institutionibus et custodiis
vacantium ecclesiarum exceptis. Ipse vero [consuetudinem
eiusdem archiepiscopi plene noscens, scilicet quod sicut daret de facili, sic
poenitere leviter consuerit, ac] timens, ne, si negaret expresse, quum
nondum esset archidiaconus possessionem adeptus, vel impediret penitus factum
eius, vel diutius differretur, respondit, quod non solum de illo, sed de
omnibus reditibus suis faceret quod sibi placeret. [Post modum vero possesionem archidiaconatus ingressus, libere
libertatibus ipsis est usus, sicut praedecessores eius facere consueverant.
Consequenter vero quum archiepiscopus eum archidiaconatu ipso contra iustitiam
spoliasset, nec restitutionem eius potuisset aliquatenus obtinere, nisi per
chartam renunciaret libertatibus memoratis, ipse ius suum durare cognoscens,
literas renunciationis spoliatus adhuc archiepiscopo ipsi dedit sigillo proprio
roboratas; sed illas, sicut est propositum ex adverso, nullatenus abiuravit;
immo restitutionis beneficium assecutus, usus est eisdem libertatibus sicut
prius, licet idem archiepiscopus ipsum et clericos eius super illis et aliis
post appellationem legitime interpositam multipliciter aggravaret. Unde quum
praedictarum concessio libertatum non fuerit personae, sed sicut realis
personarii magis facta, non gratia specialiter concedebantur alicui sed ex
debito potius cum archidiaconatu pariter tradebantur ad cuius integritatem
tanquam in recompensationem dote proculdubio pertinebant. Propter quod, etsi
aliquis archiepiscopus eis forsan usus fuerit, dum archidiaconatum in suis
manibus retinebat, nullum propter hoc archidiaconatui est praeiudicium generatum,
quum intelligantur postmodum in ipsa concessae. Praeterea, quum in Turonensi
concilio praebendarum, dignitatum, beneficiorum sint inhibitae sectiones, et
Lateranum concilium, ubi census novos imponi prohibet, et veteres augmentari
subiungat, “Ne partem redituum aliqui suis usibus appropriare praesumant,”
patet archiepiscopum nec debuisse nec potuisse archidiaconatum suis
dignitatibus et libertatibus mutilare. Nec est credendum quod ante
concessionem, vel in ipsa concessione actum fuerit, ut praedictas libertates
sibi archiepiscopus retineret, quia si alienum sibi sic voluisset forsitan
usurpare, commississe videretur simoniacam pravitatem. Renuntiatio autem
archidiacono nocere non potuit, quum renunciaverit spoliatus, et bonae memoriae
Alexander papa, praedecessor noster, renunciationem huiusmodi asseruerit non
valere. Insuper quum, etsi collatio archidiaconatus surrepserit ad
archiepiscopum memoratum, integritas tamen ad Eboracensis ecclesiae pertinet
dignitatem, nec potuisset archiepiscopus vel archidiaconus praeter assensum et
absque consilio Eboracensis capituli ipsius archidiaconatus in tantum laedere
dignitates vel libertates.] Super
haec pars replicavit adversa, quod, etsi renunciatio vel abiuratio
archidiaconatui non noceret, per haec tamen esset archidiacono repetendi
facultas adempta. Sed archidiaconus libertates illas se non repetere
respondebat, quum eis libere, sicut prius, quando iter arripuit ad sedem
apostolicam veniendi, uteretur, et earum possessione gauderet. Sed contra hoc
iterum replicabant, quod idem archidiaconus in quadam ecclesia sui
archidiaconatus non per archiepiscopum institui postulasset, si talis
institutio pertinebat ad ipsum, et ipse tunc ipsarum libertatum possessione
gauderet. Ad quod archidiaconus ipse respondit, quod per archiepiscopum non
institui, sed confirmari potius postulavit, licet, quod se ipsum institueret,
incongruum videretur. Nos igitur, auditis
quae fuerant hinc inde proposita, et plenius intellectis, interlocuti
fuimus, archidiaconum esse in plena libertatum eiusdem archidiaconatus
possessione tuendum, donec probatum legitime fuerit ex adverso, libertates
ipsas archidiaconis ab archiepiscopis personaliter fuisse concessas, quum in
hoc casu tam ante quam post, et in ipsa etiam concessione archiepiscopus eas retinere
sibi potuerit licite tanquam suas,
vel donec legitime probatum fuerit, easdem libertates archidiaconum abiurasse.
Sed in hoc casu, si concessio illa fuerit realis, archiepiscopo nihil iuris vel
utilitatis accederet, quia nos vel ad petitionem Eboracensis ecclesiae, vel per
nos ipsos super hoc archidiaconatui eidem
consulemus. Si ergo alterutrum ipsorum fuerit legitime [et propositum, et] comprobatum, archidiacono super libertatibus
ipsis, si neutrum, archiepiscopo silentium imponatur. [Ideoque districte etc.]
|